AUTOCINETUM CAIRI DISPLOSUM EST
AUTOCINETUM CAIRI
DISPLOSUM EST
Primo mane priore die Saturni autocinetum
pyrobolo dolose instructum, ante legationis Italicae sedem, Cairi,
in capite Aegyptio displosum est: duo perierunt, decem saltem,
inter quos duo biocolytae, sauciati sunt, nullo Italiae cive leso.
Tres vulnerati graviter laborant. Diruptio detrimentum aedificii
fronti etiamque nonnullis domibus finitimis attulit. Post aliquot
horas tromocratae Chalifi (ISIS) incursum contra rem
publicam Italicam in pagina breviloquenti (Twitter) fautrici
sibi vindicaverunt. Novae petitiones timentur. A quodam
Securitati Aegyptiae addicto autoraedam ante aedificium
legationis statutam esse vulgatum est; illam directione e
longinquo displosam esse, non per volontarium sui interemptorem (kamikaze),
quod primum latum esse. Sive Praeses Italicus sive Pontifex
Franciscus indignati petitionem tromocraticam vehementer
damnaverunt. Minister Primarius Matthaeus Renzi telephonice cum
Praeside Aegypti Abd al-Fattah al-Sisi collocutus est. Italiam et
Aegyptum concordes adversus territores omni tempore pugnaturos
esse.
CCL kiliogrammata trinitrotoli ad pyrobolum conficiendum
adhibita sunt, qua materia actor publicus princeps, Hisham
Barakat, ante unam septimanam necatus est. Iudex Ahmed al Fuddaly,
fautor Praesidis, tromocratas re vera se voluisse occidere
declaravit, qui paulo ante diruptionem illac transisset, cum
sedes iudicialis non longe a legationis aedificio esset. Dum
autocinetum disploditur, se circiter CC metra ab illo abesse.
Scripsit Lydia Ariminensis
|