QUOMODO DE MIGRANTIBUS AGENDUM SIT
QUOMODO DE MIGRANTIBUS AGENDUM SIT
Matthaeus Renzi, Minister Primarius Italicus, de variis rebus nuperrime coram senatu locutus, etiam migrantes tractavit. Difficile esse rectam viam et mediam inter timorem et facilem indulgentiam invenire. Non de re disputandum esse, non modo in Italia sed etiam in nationibus Europae, tantum ad suffragia capienda comitiis habitis. Se ab Europa petere ut una migrantium adventui consuleretur. Quibus ius asyli esset illos ab Europaeis accipiendos esse. Cavendum esse ne murus iterum exstrueretur, ut aliquis inter Serviam et Hungariam fieri vellet. Neque reditum a sinistra factione timendum esse sed moras ad administrationem pertinentes auferre opus esse ut ille celerius efficeretur.
Suppeditata pecunia ab Unione Europaea, aëronavibus conducticiis bis in hebdomada constitutum est migrantes sine asyli iure domum reductum iri celeriore ratione novo foedere facto cum nonnullis Africae nationibus unde maximam partem in Italiam appellunt. Ab anni initio XXIV itinera aëria confecta sunt domum Tunisinos, Aegyptianos et Nigerianos ad reducendos. Quod decretum est ut administratio Italica discrimen publicum adiret; simulque in regiones saltem XI milia profugorum distribuere necesse , cum non adhuc partes in singulas res publicas Europaeas mitti possent.
Quaestio ad totam Europam sane spectat. In Francogallia Septemtrionis cotidie multitudo ab oppido Caleto omni ratione in fines Regni Uniti ingredi conatur: ante biduum cum via subterranea ob operistitium conclusa esset, clandestini autocineta onerararia retenta invaserunt.
Scripsit Lydia Ariminensis
|