MIGRANTES A FRANCOGALLIA REPULSI SUNT
MIGRANTES A FRANCOGALLIA
REPULSI SUNT
Ante quadriduum CCC circiter migrantes apud
finem Francogalliae, Vintimiliae, in regione Liguria, repulsi
sunt cum advenae sine tessera identitatis teste essent;
Administer Italicus negotiis externis praepositus Angelinus
Alfano auctoritates Fracogallicas accusavit quod non foedus apud
oppidum Schengen pactum observavissent quo cives et
advenae in Europae nationes pactioni faventes libere commeare
possunt. Sed collega Francogalliae negavit: non omnes accipiendos
esse, sed tantum exules persecutione vexatos; rem ad Italiam
spectare. Etiam ab Helvetia qui clam advenerunt paulatim iterum
in Italiam mittuntur: spatio quinquemestri MDCC amoti sunt.
Custodes publici Italici nuper Vintimiliae
vi amoverunt migrantes quamquam obstantes; pars apud mare supra
scopulos manet cum confidat se extra Italiae fines egredi ut
propinquos consequatur; non desunt qui occulte hoc bene gerant.
Res tragica et maximi momenti est, cum
cotidie ingens numerus omni spe deiectorum ex Africa ad litora
Siciliae et Italiae Meridionalis appellit, quorum pars ad alias
Europae nationes profectura est. Dum hoc fit, Luxemburgi
concilium habitum est ab omnibus administris exteris rebus
praepositis: ex pacto, ut videtur, migrantium numerum ratum suum
quaeque natio acceptura est. Praeterea Italia petiit ut lex
Dublini abrogaretur qua postulatio asyli tantum rei publicae
adventus inspicienda est. Sed nuntii incerti videntur: adhuc
omnes nationes Europaeae in litora Italica per mare incolumes
collectos exponunt.
Scripsit Lydia Ariminensis
|