PALMYRA IN POTESTATEM JIHADISTARUM VENIT
PALMYRA IN POTESTATEM
JIHADISTARUM VENIT
Militantes Chalifi nuper antiquissimam urbem
Palmyram ceperunt, ubi eximia maximi momenti monumenta supersunt, praesertim
cum Patrimonium humani generis ab Ordine Nationum Unitarum pro
disciplina scientia et humanitate (UNESCO) declarata sint;
cuius rectrix Irina Bokova denuntiavit iam aliquid deletum esse,
nonnullas columnas Palmyrenas cecidisse. Post reliquias apud
Hatra et Minrud in Iraquia dirutas periculum est ne etiam
Palmyrae, quae “Venetia in sabulo” nominatur, idem fiat. E
nuntiis in totum orbem vulgatis pugnantes Chaliphi Abu Bakr al-Baghdadi territorium
ab urbe Damasco ducenta kiliometra absens occupaverunt. Cum
centum saltem milites administrationis Syrianae recedentes occisi
essent, iam maior quam dimidia Syriae pars in potestatem
Jihadistarum redacta est.
Vera oasis archaeologica in desertis Palmyra
a peritis reputatur, cum in antiquo praeclaram studiorum sedem
fuisse constet ad quam triplex cultus humanus civilisque
Graecorum, Romanorum et Persarum confluxerit. Eius mentio saepe
facta est in antiquissimis archivis urbis Mesopotamiae Mari
abhinc IV milia annorum conditae. Primo saeculo p.Ch.n. in
dicionem Romanorum cecidit eiusque pondus auxit, cum maximum
emporium negotiatorum ab India, Sina et Persia advenientium esset.
Corrupto Romanorum imperio in potestatem Arabum redacta est
paulatimque concidit. Inter praeclara monumenta templum dei Baal,
castrum Diocletiani, forum et theatrum digna memoratu permanent.
Novissimis nuntiis latis exercitus Syrianus
pugnam renovatam paravisse fertur, cum magna caedes patrata a
Jihadistis sit, qui autem civiles etiamque feminas captos in loca
ignota transtulerint.
Scripsit Lydia Ariminensis
|