COPIAE JIHADISTARUM A PALMYRA RECESSERUNT
COPIAE JIHADISTARUM A
PALMYRA RECESSERUNT
Jihadistae regni Chalifi Islamici (ISIS) nuper
recesserunt a locis proximis antiquae urbi Palmyrae, ubi mirae
reliquiae Romanorum superstites sunt, quae ab anno 1980
Patrimonium cultus humani reputantur.
Quod evenit postquam iussu ipsius Baraci
Obama incursio fulminea ante duas noctes in Syria Orientali a
copiis helicopteris vectis facta est, ut a Pentagono nuntiatum
erat. His actionibus bellicis confectis princeps Islamistarum Abu
Sayyaf, praepositus negotiis ad petroleum attinentibus, necatus
est. Uxor capta in Iraquiam translata est sub custodia
Americanorum ut interrogaretur cum particeps tromocratarum
petitionum fuisset.
Etiam decem Jihadistae necati sunt. Milites
Americani de re militari peritissimi, “capita corio operta”
nominati, ab Iraquia helicopteris transvecti, incolumes evaserunt.
De incursione Bashar Al Assad, Praeses Syriae, non certior factus
est, cum non eius regimen fidum socium in bello contra Chalifi
regnum existimaretur. Tamen milites Chalifi celeriter in Iraquiam
procedunt: Ramadi, caput maximae provinciae Iraquiae, ab iis
tenetur.
Scripsit Lydia Ariminensis
|