DAVID CAMERON VICTOR DISCESSIT IN COMITIIS
DAVID CAMERON VICTOR
DISCESSIT IN COMITIIS
David Cameron ovans in comitiis
Anglicis maximo numero suffragiorum victor evasit iterumque per
novum quinquennium Minister Primarius electus est; nam factio
conservativa ceteras longe devicit numero tot sellarum ut sola
gubernare possit id est CCCXXXI ex DCL. Laboristae magnam cladem
acceperunt, sed in Scotia qui volunt suis iuribus vivere prope
omnia subsellia LVI ex LIX ceperunt.
Cameron, munere a Regina accepto, coram
populo locutus est . Ad illud tempus suam administrationem optime
operam explevisse actis fundamentis, sed posthac quiddam novi
super illa aedificandum esse. Se intra biennium de exitu ab
Unione Europaea plebis scitum edicturum esse.
Non defuerunt reclamationes adversus
factionis conservativae victoriam in media urbe Londinio,
praesertim ante sedem Ministri Primarii uxorisque ampullis,
vasculis metallicis, substantiis fumiferis coniectis, muris
graphiis inscriptis. V biocolytae sauciati sunt, XVII reclamantes
comprehensi .
Scripsit Lydia Ariminensis
|