in orbe
63-tabulatorum caeliscalpium Dubaiense deversorium "The Address Downtown" incendio captum est. Causam incendii fieri posse displosionem ignium festivorum. - 31/12/2015 21h13
in orbe
Celebratio publica sollemnis novi anni Bruxellis hoc anno non fiet propter timorem tromocratiae, decreverunt magistratus. - 31/12/2015 03h16
in orbe
Ob plures quam 20 ventos turbones, qui meridionalem partem USA praeterito die afflixerunt, saltem 14 homines vitam amiserunt. Maxime devastatae sunt civitates Missisipi, Tennessee et Arkansas. - 25/12/2015 14h23
in orbe
Propter magnum numerum illegalium migratorum regimen Holmiense stitit motum traminum inter Sueciam et Daniam. - 21/12/2015 19h11
politica
Conservativa Factio Popularis, quae regit Hispaniam ab anno 2011, victricem discessit electionis parlamentariae, ferens 27,2% punctorum. Verisimiliter tamen novo regimine potituri sunt cum sociis socialistae, quorum factio PSOE 23% tulit. - 21/12/2015 00h41
oeconomia
Peso, nummus Argentinorum, vilescit postquam regimen Bonaeropolense decrevit eum sine impedimentis mutatum aliis monetis iri. - 18/12/2015 22h24
oeconomia
Primum a mense Iunio 2006 anni Argentaria Statalis USA (Fed) auxit usuram principalem incremento modico 25 punctis centesimis procenti, a 0-0,25 usque 0,25-0,5%. - 18/12/2015 00h21
in orbe
In provincia Musanna Mezopotamiae meridionalis abducti sunt plus quam viginti cives vicinae Quatariae, qui venatione falconaria fruebantur. Inter abductos putantur esse propinqui phylarchae Quatariensis. - 17/12/2015 01h15
in orbe
Propter minas tromocraticas omnes circter 1200 scholae conurbanitatis Angelopolitanae (vulgo Los Angeles) die Martis clausae manebant. - 15/12/2015 17h55
in orbe
Lutetiae Parisiorum in Congressu de climate servando 196 nationes foedus iamiam sanciunt ne noster planeta calefaciatur super 2 gradus celcianos; in hanc pactionem convenerunt nationes pauperes et divites, quae gasia, effectum invernaculi habentia, continebunt. Caburae (Kabul), in urbe capite Afganistanorum, quattuor tromocratae talibanes die sabbato legationem Hispanam violenter armis igniferis oppugnarunt; exinde mortui decem: duo Hispani biocolytae et cuattuor Afgani et oppugnatores omnes. Videtur non esse loca tam munita quam ut tromocratae non possint oppugnare. - 14/12/2015 00h09
in orbe
Praeses Yahya Abdul-Aziz Jemus Junkung Jammeh declaravit Gambiam rem publicam islamicam. Pollicitus est tamen non-musulmanis libertatem fidem sui confiteri. Primum post memoriam gentium in Arabia Saudiana comitia (regionalia) habentur, quibus participes quoquoe mulieres sunt - 12/12/2015 13h58
oeconomia
Pretium petrolei vilissimum est ab anno 2008 exeunte: stat ca. 37,60$ per dolium (WTI Americanorum) necnon 40-41$ (Brent, Londinii). - 08/12/2015 10h23
politica
Xenophobica Acies Nationalis (FN) dominae Le Pen vicit in comitiis regionalibus Gallorum. Altera pars suffragii habenda est post duas septimanas. Prognosis dat factioni FN 30%, republicanis duce Sarkozy 27% et socialistis praesidis Hollande 23%. - 07/12/2015 10h57
oeconomia
Pretium ferri vilissimum est praeteritorum decem annorum 39,40 dolarii per tonnam. In causa putantur esse minores emptiones metalli e parte conflatoriorum Sinensium. - 06/12/2015 13h26
in orbe
Biocolytae putant patratores caedis, qua sclopetando 14 veteres homines necati sunt in gerontocomio urbis Californianae Sancti Bernardini, ductos fuisse rationibus Civitatis Islamicae. Par patratorum, iuvenes maritus et uxor Seyd Farook et Tashfeen Malik, occisi sunt a biocolytis praeterito die Mercurii in pugna quae evenit paucis horis post caedem senum. Cairo Magna saltem 16 homines perierunt in ictu pyrobolis igniferis peracto contra cenantes in caupona subterranea tribus Aguza urbis-capitis Aegypti.
- 04/12/2015 19h15
in orbe
Mons Niger fiet nova, undetricesima terra socia foederis NATO die Mercurii Bruxellis decreverunt unanimiter 28 socii NATOenses. In ipso Monte Nigro contra foederationem reclamitant cives gentis Serbicae. - 02/12/2015 10h47
in orbe
In comitiis localibus Mariupoli (in Ucraina orientali) victrices evaserunt factiones pro-Russicae; secundum ingagationem opinionum novus burgimagister fiet collaborator oligarchae Rinat Akhmetov. - 30/11/2015 01h04
in orbe
Conventus Unionis Europaeae et Turciae decrevit UE daturam 3 miliarda euronum ad conamina Turcorum migrationem Syrorum in Europam cohibere. UE promisit quoque abhinc celerius de futura adhesione Unioni Turciae cum regimine Ancyrensi negotiatum iri. - 29/11/2015 23h09
in orbe
Aeronaves Turcicae insectatoriae F-16 deiecerunt aeroplanum Russicum, cum caelum Turcicum ut regimen Ancyrense asseverat, Russi autem negant e Syria intrasset. Primum post memoriam gentium plus civium Britanniae (52%) se pro exitu huius terrae ex Unione Europaea declaraverunt quam numerus horum, qui in UE manere vellent (48%), secundum indagationem opinionum ab ephemeride "The Independent" divulgatam.
- 24/11/2015 10h48
in orbe
Propter timorem tromocratiae a die Saturni Bruxellis clausa manent tramina subterranea ac multi loci publici. - 22/11/2015 21h50
in orbe
Novissimus computus mortuorum in pugna contra terroristas obsides tenentes in deversorio Radisson urbis Bamako dicit de circiter 20 hominibus. Duos tromocrates occisos esse a militibus Maliensibus. - 21/11/2015 13h29
in orbe
Milites delecti regiminis Mali, post pugnam brevem cum tromocratis, liberaverunt circiter 80 deversores, imprimis peregrinos, in urbe Bamako. Tres homines occisos esse, in quorum numero Francogallus. - 20/11/2015 14h27
in orbe
Tromocrates islamistici vi potiti sunt deversorio luxurioso catenae Radisson in urbe-capite Mali, Bamako. Circiter 125 deversorii hospites peregrini ut obsides tenentur. - 20/11/2015 12h57
in orbe
26 aeroplana portans, navis planigera "Charles de Gaulle" reliquit portum Telonense (Toulon), ut peteret oras Syriacas, ubi exercitus Gallicus vehementius loca Civitatis Islamicae ex aere aggrediretur, ulciscendo victimas ictuum tromocraticorum Lutetiae patratorum. In indagone terroristarum a biocolytis in suburbio Lutetiano Saint-Denis facta, inter duos occisos adesse Abdelhamid Abaaoud, machinatorem principalem ictuum tromocraticorum Lutetiae praeterito die Veneris patratorum. - 18/11/2015 17h49
in orbe
Diei Veneris vespero in sex ictibus igniferis tromocratarum Civitatis Islamicae Lutetiae Parisiorum necati sunt 129 homines, 352 sauciati, quorum 99 graviter. Eodem fere tempore 37 cives Libani vitam amiserunt in similibus ictibus Beiriti, 181 vulnerati sunt. - 15/11/2015 00h39
homines
Mortuus est Andrι Glucksmann, anno 1937 natus scriptor Gallicus originis Iudaeae, defensor iuris hominis, qui inter alia Russorum caedibus in Tsetsenia patratis reclamabat. - 10/11/2015 11h24
in orbe
Primum post memoriam gentium praesides communisticarum Sinarum, Xi Jinping, et Formosae (Taiwan), Ma Jingcu, una convenerunt, occasione visitationis amborum Singapurae. Commissio Europaea dedit regimini Sloveniae 10 miliones euronum, ut illuvio migrantium in hanc terram cohibeatur.
- 08/11/2015 00h59
in orbe
Secundum speculatores US-Americanos, causam calamitatis aeriae, ob quam praeterita septimana 224 homines, imprimis peregrinatores Russi, occisi sunt super paeninsula Sinai, fuisse displosionem pyroboli. Verisimiliter, machinatores displosionis fuisse actuosos Civitatis Islamicae, ulciscentes ictus aerios Russorum contra suos milites in Syria. - 05/11/2015 12h04
in orbe
Saltem 25 homines perierunt ob displosionem pyroboli in taberna nocturna Bucarestini Rumunorum. 88 sauciati sunt. Post 40 fere annos, cum licebat alicui pari Sinensium unum tantum puerum habere, abhinc familiis licebit duos gignire. Austria structura est saepem in limite sui cum Slovenia, ut inusio migrantium illegalium cohibeatur. Regimen Sloveniense rogat alias terras socias UE, ut milites sibi suppeditent ad fines Sloveniae contra migratores protegendas. - 29/10/2015 09h51
in orbe
Victricem comitiorum regionalium in Ucraina habitorum evasit factio praesidentis Petro Poroshenko Solidaritas. In comitiis parlamentariis Polonorum vicit factio dextrae partis Lex et Iustitia (PiS). In infortunio viario prope Burdigalum (in Gallia), cum laophorum senium peregrinatorum plenum in autoplaustrum illisisset, 42 homines mortui sunt. - 23/10/2015 13h28
scientiae
Vitam in terra adfuisse iam ante 4,1 miliarda annorum, longius quam adhuc putabatur (3,8 mld), patet ex investigatione zirconiorum facta a geochemicis Univesitatis Californianae duce Mark Harrison. - 21/10/2015 22h59
politica
Comitiis a se victis, post fere decem annos factio liberalis denuo rectura est Canadam. Novus dux gubernationis erit 44 annorum Justin Trudeau, cuius pater iam munere ministri primarii Canadae fungebatur annis 1968-84. - 20/10/2015 23h31
in orbe
5 milia migrantium e Proximo Oriente oriundorum intraverunt Sloveniam die Lunae nuntiaverunt magistratus Labaci (Ljubljanae). - 19/10/2015 21h30
oeconomia
Tertio trimestri huius anni productus domesticus Sinarum crevit passu 6,9 centesimarum, i.e. 0,1% lentius quam mensibus IV-VI, sed 0,1% citius quam a peritis oeconomiae exspectabatur nuntiavit Officium Statisticum Sinense. - 19/10/2015 20h13
oeconomia
Tertio trimestri huius anni productus domesticus Sinarum crevit passu 6,9 centesimarum, i.e. 0,1% lentius quam mensibus IV-VI, sed 0,1% citius quam a peritis oeconomiae exspectabatur nuntiavit Officium Statisticum Sinense. - 19/10/2015 20h13
oeconomia
Tertio trimestri huius anni productus domesticus Sinarum crevit passu 6,9 centesimarum, i.e. 0,1% lentius quam mensibus IV-VI, sed 0,1% citius quam a peritis oeconomiae exspectabatur nuntiavit Officium Statisticum Sinense. - 19/10/2015 20h13
in orbe
Regimen Hungaricum clausit loca trangressus limitis sui cum Croatia, postquam ultimis tribus diebus decem milia migratorum e terris Proximi Orientis oriundorum intraverant Hungariam, Germianiam et Austriam postea petentes. Permulti migrantes conantur nunc, limite Hungaro-Croatico clauso, per Sloveniam iter facere. Numerus hominum miliardariorum Sinensium iam maior est quam US-Americanorum. Secundum calculationem Serici periodici "Hurun", Sinis adesse nunc 596 miliardarios (ante annum, tantum 354), dum US-Americae 537. Una cum divitissimis Hongkongiae, Taiwaniae et Macao, "Magnae Sinae" habent 715 miliardarios. - 16/10/2015 10h53
scientiae
Praemio Nobeliano oeconomiae donatus est prof. Angus Deaton, Caledonus hodie in USA docens, pro studiis pertinentibus ad consumptionem, paupertatem et opulentiam. - 12/10/2015 13h31
in orbe
97 homines necati sunt Ancyrae, in urbe capitali Turciae, ob duos ictus tromocraticos, verisimiliter suicidiales. Circiter 180 vulnerati sunt. Nobelianum praemium pacis datum est Tunesiano Quadricinio Dialogi Nationalis. Praemio Nobeliano litterarum donata est Belarussa scriptrix Svetlana Alexeievits, inter libros cuius adest "Tabernae vilis pretii. Exitus hominis Sovietici". Russi nuntiaverunt se non solum pyrobolis aeriis, sed quoque ruchetis e Mari Caspio iactis petere loca tromocratarum Civitatis Islamicae (IS) in Syria. Britanni et US-Americani asseverant tamen missilia Russorum petere non solum loca IS, sed imprimis alios bellatores contra regimen Asadicum pugnantes. - 07/10/2015 20h16
scientiae
Hornotinum praemium Nobelianum chimiae datum est Thomae Lindahl, Paulo Modrich et Aziz Sancar pro inventione mechanismi restitutionis structurae DNA. Takaaki Kajita et Arthur B. McDonald donati sunt praemio Nobeliano physicorum pro inventione oscillationis neutrinorum, qua probatum est neutrina massam possidere. - 06/10/2015 14h38
homines
Henning Mankell, auctor Sueticus fabularum detectoriarum, qui creavit personam commissarii Kurt Wallander, mortuus est 5 Oct. Gothoburgo. - 06/10/2015 14h05
oeconomia
Constituta est die Lunae maxima in toto orbe terrarum zona "liberi mercatus" Amicitia Trans-Pacifica (TPP). 12 terrae, quae spectant ad 40% oeconomiae mundanae i.e. USA, Canada, Mexicum, Iaponia, Brunei, Singapura, Nova Zelandia, Chile, Australia, Malaesia, Peruvia et Vietnam decreverunt portoria et vectigalia in mutuo inter sese commercio abolitum iri. - 05/10/2015 21h53
scientiae
Youyou Tu, 85 annos nata epidemiologa Sinesis, quae annos sexagenarios praeteriti saeculi invenerat novos modos malariae mederi, affecta est praemio Nobeliano artis medicinae. Eodem praemio donati sunt Satoshi Omura et William C. Campbell pro methodo sanandi vulnera parasitis nematodis effecta. - 05/10/2015 20h11
in orbe
Vir quidam armatus sclopetando necavit saltem 15 pueros in schola media urbis Roseburg US-civitatis Oregon. Aggressor a biocolytis apprehensus est. - 01/10/2015 23h08
scientiae
NASA sine dubio confirmavit adesse aquam planetae Martis. - 01/10/2015 10h38
in orbe
Saltem 717 pii Musulmani mortui sunt conculcatione propter subitam turbae commotionem tempore peregrinationis annualis in Meccam. 860 peregrinatores graviter sauciati sunt. - 24/09/2015 14h19
in orbe
Stagnat numerus novorum internautarum Internationalis Associatio Telecommunicativa nuntiat 57% civium mundi habere regularem aditum interreti; maxima pars in Islandia (98,2%), Norvegia (96,3%) et Dania (96,0%). Aegyptus emptura est duas naves descensorias Gallicas generis "Mistral", quae structae erant emptoribus Russicis, quibus nihilominus non venum praebitae sunt naves propter invasionem Russiae in Chersonesum Tauricam (Crimeam). - 23/09/2015 16h55
in orbe
Ministri rerum externarum terrarum sociarum Unionis Europaeae, suffragio inter sese habito, decreverunt civitates UE accepturas 120 milia migrantium-profugarum e terris Proximi Orientis. Contra sententias dixerunt ministri Slovaquiae, Bohemiae, Hungariae et Rumaniae; Finlandia recusavit quominus sententiam daret. - 23/09/2015 12h52
in orbe
Syriza, ultra-sinistra factio regens Graeciae, victorem evasit e comitiis praematuris parlamentariis. Regnabit, sicut adhuc, verisimiliter in coalitione cum populistica factione dextrae partis, Sui Iuris Graeci. Croatia clausit septem ex octo locis transgressus sui finis cum Serbia, postquam 13 milia migrantium hanc terram ultimos dies intraverant. Hungari eodem tempore citissime struerunt nonnullos muros (seu saepes fili spinosi), longitudine 41 chiliometrorum, prope limitem Croatensem. - 18/09/2015 11h08
in orbe
Fine Hungarico clauso, migrantes ex Oriente in Croatiam Rumaniamve proficiscuntur, ut iter in Germaniam et Austriam pergant. Hungari decreverunt murum novum structum iri in parte limitis sui cum Rumania. Die Mercurii grex 150 Syrorum advenit in Zagrabiam. Croatae declarant se nolle advenis viam impedire. Die Martis Hungaria omnino clausit limitem sui cum Serbia atque in meridionali parte civitatis decrevit condicionem extraordinariam. Die Lunae regimen Hungariae clausit limitem Hungaro-Serbicum prope oppidum Roeszke, quo maior pars immigrantium hanc terram intrare solebat. Germaniam sequentes, Austria et Slovaquia restituerunt inspectiones peregrinatorum sui fines transgredientium. Diurnarii scribunt de "morte zonae Schengen". - 14/09/2015 16h16
in orbe
Primum ab anno 1997, cum Austria terra socia "zonae liberi itineris" (Schengen) facta sit, Germania hoc die Solis decrevit inspectiones finium sui cum Austria a biocolytis limitalibus restitutum iri. Causam esse immanem consursum immigrantium, petentium Germanas civitates, imprimis Bavariam. Magistratus Monachii nuntiaverunt se porro non posse immigrantes accipere. Urbs caput Bavarica solo die Saturni accepit 13 milia peregrinatorum. - 13/09/2015 22h13
in orbe
Ob immanem displosionem substantiarum chimicarum in Indica urbe Petlawad mortui sunt saltem 88 homines, plus quam centum sauciati. Displosione diruta est taberna, plena cenantium caupona necnon nonnulla horrea. Multa milia migrantium imprimis Syrorum, Iraquorum et Afganorum adveniant cotidie in Serbiam et Hungariam, unde porro petunt Germaniam Austriamque, quae ambae terrae tecta iis praebere conantur. Solo praeterito die Saturni 4.330 migrantes intraverunt Hungaricum oppidum limitale Roeszke; eodem die finem Austriae ad Nickelsdorf transgressi sunt 6.600 homines. - 13/09/2015 15h52
in orbe
On immanem displosionem substantiarum chimicarum in Indica urbe Petlawad mortui sunt saltem 88 homines, plus quam centum sauciati. Displosione diruta est taberna, plena cenantium caupona necnon nonnulla horrea. Tolleno magnus ruit in meschitam urbis sanctae Saudicae Mecca, necans saltem 107 homines. - 12/09/2015 12h20
in orbe
Propter infusionem immigrantium Austria stitit tramina ferriviaria Budapestinum aliasque urbes Hungaricas petentia. Macedonia decrevit murum structum iri iuxta fines ipsius cum Graecia, ne migrantes illegales illam terram intrent. Secundum magistratus Scupianses (Skopje), uno praeterito die Lunae Macedoniam contra legem intraverunt septem milia hominum. Similem murum struunt Hungari in limite Serbico. - 10/09/2015 21h36
in orbe
160 milia migrantium accipere apud se debent terrae sociae UE decrevit Commissio Europaea. Sescentes volatus viatorii cancellati sunt die Mercurii in Germania ob operistitium aeroplanigarum societatis Lufthansa. Propter crisin migratoriam maior numerus civium Britanniae vult hodie Unionem Europaeam exire quam in ea ut terra socia porro manere. - 07/09/2015 09h43
in orbe
Circiter 200 illegales migrantes prohibiti a biocolytis sunt, quominus insulam Lesbum nave traiectoria relinquerent Graeciam continentalem petentes. De tumultu migrantium nuntiatur quoque ex insulis Cos et Rhodos. Exercitus Graecus agmina specialia in insulas mittit. - 04/09/2015 18h02
in orbe
Terrae adesse tres biliones (3.000.000.000.000) arborum docet investigatio studiosorum Yalensium, duce Thomas Crowther. Adhuc numerus omnium arborum terrae putabatur esse plus minusve 400 miliarda, quattuor ergo minor novissimo computu. Altissimus mons Americae Septentrionalis, McKinley in US-civitate Alaska (6.194 m), nominabitur abhinc Denali, quod est nomen eius apud aborigenes Alaskanos decrevit praeses USA Barack Obama. Sex tramina viatoria societatis Eurostar nequiverunt proxima nocte Fretum Gallicum superare propter turbam illegalium migrantium, qui hac via conati sunt Britanniam petere. - 02/09/2015 13h36
cultus
Divulgata modo est quarta pars seriei fabularum detectoriarum "Millennium", cuius tres primas partes scripsit Stieg Larsson. Quartam, post mortem Larsson anno 2004, scripsit alter auctor Sueticus David Lagercrantz. - 31/08/2015 11h28
homines
Mortuus est 82 annorum Oliver Sachs, neurologus et psychiatra Britannus (magnam partem vitae in USA degit), auctor librorum maxime gratorum apud lectores, ut "De viro, qui sui uxorem pro petaso habebat". - 30/08/2015 22h23
in orbe
Vespere diei Iovis in Austria orientali inventum esse autoplaustrum Hungaricum, stans sine gubernatore in margine viae et portans cadavera 71 illegalium migrantium Syrorum. Mox post tres homines, qui in hac re machinari suspiciuntur, a biocolytis apprehensi sunt. Eodem fere tempore duae naves cum migratoribus mersae sunt prope litora Lybica; saltem 200 homines vitam amiserunt. - 28/08/2015 17h13
oeconomia
Post duos dies casuum maximorum, die Mercurii fora Asiatica aliquantulum acquieverunt: index bursarum Sinicarum .SSEC amisit tantum 1,3%, dum et die Lunae, et Martis plus quam 8%. Oeconomiae periti timent mundum novam crisin intraturum. - 26/08/2015 16h58
homines
Mortuus est 93 annorum Egon Bahr, olim minister rerum externarum Germaniae Occidentalis. - 26/08/2015 16h52
in orbe
Khaled Asaad, eximii archaelogi - qui vestigia urbis Palmyrae, a militibus Chalifatus Islamici (IS) occupatae, non sine vitae periculo servare conatus est - fanatici IS caput praeciderunt et mutilatum corpus columnae in via publica stanti adfixerunt. - 19/08/2015 14h42
oeconomia
Russia, cum non satis capiat acupenseris in Mari Caspio, coepit importare caviarium, sive ova huius piscis, ex Italica societate Agroittica Lombarda SpA. - 13/08/2015 16h59
in orbe
Incredibili vi explosiones in tribu portuensi urbis Sinicae Tiencin occiderunt saltem 50 homines, vulnerantes plus quam 700. Explosiones evenerunt in locis, ubi gasia necnon chimicalia toxica exportanda prope portum teneantur. - 13/08/2015 14h47
in orbe
22 milia hectarearum silvae capta sunt incendiis, duas fere septimanas iam durentibus, in California, prope urbem Clearlake. 3.500 siphonarii conantur ignem exstinguere. In aeriportu Osloensi apprehensi sunt quattuor aut aerigubernatores aut hospitissae Lettonicae societatis aeriae Air Baltic. Omnes quattuor ebrii fuerant, cum conati sint aeroplanum viatoribus plenum navigare, Chaniam Creticam petituri.
- 10/08/2015 19h06
oeconomia
Turchiam hoc anno minus peregrinatores petunt quam antea. Altero trimestri, id est mensibus IV-VI, 2015 anni solum 86,2% viatorum e terris extraneis in Turchiam venerunt numero eiusdem temporis praeteriti (2014) anni comparato. Causam esse bellum Turchiae contra Civitatem Islamicam necnon Curdos. - 06/08/2015 18h53
in orbe
27 die m. Septembris huius anni cives Catalonici comitiis aderunt parlamentariis, quae de facto fient plebis scitum de sui iuris statu Cataloniae lege Hispanica enim officialiter tale plebis scitum haberi non licet. Regimen Parisiense solvit Russiae 1,1 miliardi euronum pro a Gallis structis navibus helicoptericis Mistral, quas classi Russiciae tradere recusatum est propter occupationem a Muscovia Crimeae necnon incursionem in regionem Donbass Ucrainae. - 06/08/2015 18h42
in orbe
Quintus quisque incola Germaniae (20,3%, id est 8,2 miliones hominum) extra Germaniam natus est nuntiat Centralis Index Alienigenarum (AZR). At numerus horum crescit citissime, ipso praeterito (2014) anno passu 6,8%. Anno 2022 India fiet maxime populosa terra mundi patet e novissima calculatione statistica Nationum Unitarum. Hodie maximam copiam incolarum habent Sinae (1,38 miliardi), dum India 1,3 mld. Post septem tamen abhinc annos ambae habiturae sunt 1,4 mld hominum, India statim post palmam populosissimae civitatis mundi capiente. - 04/08/2015 22h14
oeconomia
Post quinas septimanas, cum clausa remanebat, die Lunae denuo aperta est bursa Atheniensis. Statim post initium sessionis pretia negotiationum Graecarum amiserunt 20% valoris (argentariae 30%), postea tamen aliquantulum crescere coeperunt. Consumptio mundana socolatae acerbae (e faba cacaotica factae) cretura est proximos quinque annos passu 9 centesimarum annuatim, usque valorem 51,7 miliardorum dolariorum (anno 2019) nuntiat Technavio, societas aestimatoria mercatus mundani. - 03/08/2015 11h39
in orbe
Tres consanguinei Osamae bin Laden mortui sunt in calamitate aeria, cum in Britannia aeroplanum eorum subito in terram collisisset.
- 02/08/2015 11h58
in orbe
Regimen Aegypti nuntiavit finitam esse structionem novi Euripi Pharaonis (Canalis Sueziensis), qui currit iuxta veterem canalem, ante 145 annos structum. Periti Francogalli percontantur partem alae aeroplani, quae inventa est ante nonnullos dies in mari prope insulam Reunion. Ala putatur fuisse aeroplani Boeing 777 societatis Malaysia Airlines, quod ante septendecim menses super Oceano Indico evanuit. - 01/08/2015 12h25
in orbe
Jonathan Pollard, speculator Israelianus anno 1987 in USA in vincula sempiterna damnatus, mense Novembri huius anni petere apud iudices poterit, ut carcere dimittatur nuntiavit eius patronus. - 28/07/2015 22h10
in orbe
Turcia id poscente, Bruxellis conventuri sunt delegati omnium terrarum sociarum NATO, ut de periculo Turciae de parte Civitatis Islamicae (IS) imminenti disputent. Analytici putant Turciam, potius quam auxilia sociorum petere, explanare velle suos incursus aerios in vicina Syria contra IS et Kurdos. - 28/07/2015 11h11
in orbe
Aeroplana militaria Turcica petunt missilibus agmina Civitatis Islamicae (IS) in Syria, sed eodem tempore quoque loca contra IS pugnantium Curdorum. In ipsa Turcia ultimis diebus apprehensi sunt circiter 600 cives, quos biocolytae suspicantur auxiliorum datorum aut islamistis aut Curdis. - 26/07/2015 14h35
politica
- Fieri posse ut proximo anno in summitate NATO Varsoviae Mons Niger ut 29. terra-socia foederis participaverit dixit Podgoricae minister rerum externatum Poloniae Grzegorz Schetyna. - 23/07/2015 23h54
oeconomia
Sanctionibus Nationum Unitarum ablatis sperat Irania sibi spatio quinque annorum 185 miliarda dolariorum comparare licentias petroleum methaniumque extrahendi societatibus peregrinis vendendo. - 23/07/2015 19h58
in orbe
Saltem 31 homines necati sunt ictu tromocratico in participantes conferentiae diurnariae, ad res Syriacas spectantis. Biocolytae putant pyrobolum displosum esse a muliere-suicida 18 annorum, quae pro Civitate Islamica militaverat. Effractores interretiales furati sunt nomina usitatorum necnon, ut asseverant, epistulas ab iis missas in situ amatoria AshleyMadison.com. Secundum acta "The Independent", effractores minantur: aut situs deleatur, aut "imaginationes sexuales" 40 milionum hominum palam monstrentur.
- 21/07/2015 12h08
oeconomia
Summa 9 miliardorum dolariorum negotiatio Lockheed Martin, quae arma (imprimis aeroplana militaria) fabricatur, emit apud societatem aemulam United Technologies negotiationem Sikorsky, maximam in mundo fabricatricem helicopterorum. Post tres septimanas cum clausae manebant, Graecia denuo portas argentariarum aperit civibus. Quibus nihilominus non licebit plus quam 60 eurones uno die computo detrahere. - 20/07/2015 11h10
politica
Post 54 annos "belli frigidi" USA et Cuba mutuas relationes diplomaticas restaurant. Vasintoniam hodie visitat Bruno Rodriguez, minister rerum externarum Cubae, qui conveniet sui collegam US-Americanum John Kerry necnon aperiet novas aedes legationis Cubani in hac urbe. - 20/07/2015 11h02
in orbe
Saltem 115 Iraquienses vitam amiserunt in displosione pyroboli in hominum pleno foro oppidi Chan Bani Saad ad Bagdatiam. Pyrobolus in autocineto quodam latebat. Civitas Islamica admisit se hunc ictum tromocraticum patravisse.
Anders Behring Breivik, qui anno 2011 sclopetando et pyrobolo necavit 77 Norvegos, admissus est ut studens in Universitatem Osloensem, ubi politologiae studeret. Rector universitatis dixit se non posse Breivik studere prohibere, nam id contra legem esset. Nihilominus, adesse lectionibus in persona Breivik non licebit, per litteras solum e carcere missas cum magistris communicaturus est. Breivik ad 21 annos in vinculis damnatus est, quod est maxima poena apud Norvegos, quae tamen produci usque mortem eius poterit, si Breivik porro putabitur homo societati imminens.
- 18/07/2015 18h06
in orbe
E primis photographematis percontatro New Horizons transmissis planetae Plutonis necnon satellitis eius, Charontis, patet Plutonem adhuc ignotas sat altos montes possidere, dum Charontem valles fauciformes. - 16/07/2015 18h03
cultus
Fures coementarii furati sunt ad Berolinam caput cadaveris Fredericis Gullielmi (Friedrich Wilhelm) Murnau, praeclari dispositoris scaenarum Germanici, noti imprimis pellicula "Nosferatu symphonia horroris". - 15/07/2015 15h45
oeconomia
Altero trimestri huius anni oeconomia Serica crevit gradu 7,0 centesimarum, dum analytici exspectabant incrementum 6,9%. Auxilia Graecis ad stabilitatem fiscalem necessaria multo maiora esse quam haec, quae Eurozona modo decrevit regimini Atheniensi praebere patet e secreta analysi Internationalis Fundi Monetalis (IMF), qua potiti sunt diurnarii agenturae Reuterianae. - 14/07/2015 21h47
politica
Post novem annos negotiationum pactum est inter Iraniam et USA, Britanniam, Galliam, Sinas, Russiam et Germaniam de futuro statu programmatis nuclearis Persarum. Iraniae licebit plutonium tantum in electrificinis uti et non ad arma nuclearia facienda; hac condicione observata sanctiones commerciales contra Persas deletum iri. - 14/07/2015 21h21
in orbe
Distantia tantum 12.550 chm praetervolabit hodie percontatrum cosmicum New Horizons planetam Plutonis, cui numquam adhuc ulla navis cosmica se appropinquavit. - 14/07/2015 11h33
in orbe
23 milites delecti Russi vitam in urbe Omsk amiserunt postquam corruerant aedes castrorum. Causam calamitatis verisimiliter esse errorem structuralem aedium. - 13/07/2015 10h57
politica
Regimina civitatum Eurozonae consensi sunt cum Graecis de condicionibus 53,5 mld EUR auxiliorum huic terrae dandorum. - 13/07/2015 10h51
cultus
83 annos natus, recens morbo Alzheimeriano laborans, mortuus est Omar Sharif, histrio praeclarus cinematographicus Aegyptius, notus imprimis partibus Laurentii Arabis et Doctoris Zhivago. - 10/07/2015 21h54
politica
Plus quam 60% civium Graeciae plebis scitu dixerunt se nolle condiciones UE auxiliorum fiscalium probare. - 06/07/2015 00h04
athletica
36. certaminis pedifolii "Copa America" victores discesserunt sphaeristae Chilienses, in ludo finali superantes Argentinianos effectu 4:1 (in poenariis). - 05/07/2015 13h19
politica
Regimen Tunesiae statum extraordinale introduxit, postquam praeterita septimana civis Tunesianus sclopetando necaverat 38 homines in ora maris otio fruentes in quorum numero 30 peregrinatores Britannos. - 05/07/2015 13h18
politica
89% Russorum favent suo praesidi Vladimiro Putin patet e demoscopia liberae agenturae aestimatoriae "Levada". Praeterito (2014) anno 86% civium Russiae se praesidi favere declaraverunt. - 25/06/2015 18h54
oeconomia
Mexicum et Indoniesiam anno 2050 fore inter maximas decem oeconomias mundi docet prognosis agenturae Bloombergianae; relinquere autem hoc forum debebunt Russi et Itali. Maxima vis oeconomica mundi sint a. 2050 Sinae, deinde USA et India. - 23/06/2015 11h48
politica
Incolae insulae Pacificae Pitcairn plebis scitu decreverunt apud se matrimonia homosexualia abhinc lege habenda. - 23/06/2015 11h28
in orbe
Amstelodamie mox structum iri pontem chalybdaeum ambulantibus, omnino factum ope technologiae impressionis tridimensionalis (3D). Tigris, qui e horto zoologico tempore illuviei evaserat et a tribus diebus per loca urbis capitalis Georgiae, Tbilisi, ambulat, hominem necavit nuntiat ministerium rerum internarum Georgiae. - 17/06/2015 13h30
in orbe
Londinum revocat speculatores agenturae MI6 e nonnullis terris, postquam "Sunday Times" nuntiaverat Russos et Sinenses notas arcanas Americanorum et Britannorum "frangere" scire, ergo posse legere documenta secreta regiminum occidentalium, quorum 1,7 miliones Eduardus Snowden anno 2013 diurnariis praebuit. Eluvie inopinata, propter pluvia creberrima, laborat urbs caput Georgiae, Tbilisi, ubi nonnulli homines vitam amiserunt ac multi sine tecto remanent. Unda saevientis fluminis Vere destruxit hortum zoologicum bestiae ut ursi, tigrides et lupi per vias urbis ambulare nuntiantur. - 14/06/2015 12h50
oeconomia
Argentaria publica Zimbabwensis decrevit se non porro imprimaturam nummum nationalem dolarium Zimbabwense propter hyperinflationem, quae solo mense Novembri anni 2008 attigit passum 79,6 miliardorum centesimarum! Moneta officialis Zimbabwe abhinc fiet dolarium USA, quod nunc emi potest 35 bilionibus (35.000.000.000.000.000) dolariorum Zimbabwensium pro uno dolario US-Americano. - 14/06/2015 12h37
cultus
Mortuus est eques Christopher Lee, histrio Britannus, notus partibus "monstrorum", ut Draculae ("Horror Draculae"), Scaramangae ("Vir pistolio aureo armatus"), magi Saruman ("Dominus anulorum") necnon comitis Dooku ("Bella stellaria"). - 12/06/2015 11h34
in orbe
Mirum in modum evanuit in aeriportu Bagdadensi cadaver Tarik Aziz, olim, tempore dictaturae Saddam Husain, ministri rerum extranearum Iraquiae. Aziz, modo mortuus in nosocomio, sepeliendus erat in urbe Amman Iordanorum. - 12/06/2015 11h33
in orbe
In Helvetia a biocolytis apprehensus est Naser Orić, qui tempore belli civilis in Bosnia & Hercegovina (1992-95), dux erat Musulmanorum in urbe-inclavi Srebrenica contra aggressores Serbas pugnantium. Secundum Tribunal Hagense Orić reum esse caedis nonnullorum hominum civilium, patratae in vico Zalazje anno 1992. - 11/06/2015 13h28
politica
Curia inferior (Camera Plebis) parlamenti Britannorum decrevit proportione suffragiorum 544 contra 53 plebis scitum habitum iri de exitu Britanniae ex Unione Europaea. Contra motum delegati imprimis Scotici sententiam tulerunt. - 10/06/2015 10h14
politica
Tempore summitatis gregis G7 in castello Elmau Bavarorum habitae, praesides regiminum Germaniae Angela Merkel et USA Barack Obama consensi sunt sanctiones contra Russiam, propter huius terrae incursum in Ucrainam, porro pergendas fore. Ipsa Russia summitati non adest adhuc Muscovitae solebant similibus conventibus adesse ut "hospes-observatrix". - 07/06/2015 18h16
oeconomia
Fundus Monetalis Internationalis (IMF) decrevit prognosin hornotini incrementi oeconomiae USA ex (adhuc aestimatis) 3,1 in 2,5 centesimas. Anno 2016 maxima oeconomia mundi cretura putatur passu 3%. - 05/06/2015 13h37
athletica
Sepp Blatter, denuo electus in munus praesidis Internationalis Foederationis Pedifolii (FIFA), inopinate munere hoc se abdicavit. Incertum esse utrum rebus ita stantibus campionatus mundi habendae sint anno 2018 in Russia et 2022 in Cataria. - 03/06/2015 00h03
in orbe
In flumine Jangtse Sinarum mersa est navis vectoria "Eastern Star". Plus quam 400 vectores timentur mortui esse. Secundum praefectum navis, qui vitam servavit, in navem subito incidisse ventum turbinosum. - 03/06/2015 00h02
in orbe
Prostitutio facinus illegale facta est in Hibernia (Irlandia) Boreali. Qui Venerem ibi pecuniā quaerunt, multā mille librarum necnon carcere usque unum annum sunt abhinc puniendi. - 01/06/2015 22h35
oeconomia
Primum post memoriam gentium, praeterito die Iovis in bursa Sinensi (Shanghai+Shenzhen) plures tituli a negotiatoribus empti sunt quam Neoeboraci (NYSE). In foris Sinensibus enim tituli summā 380 miliardorum dolariorum venum iverunt, dum in USA tantum 229 mld $. - 01/06/2015 22h34
athletica
Sepp Blatter, quem multi putant reum corruptelae (inter alia, pecuniae magnae a Russis acceptae), denuo electus est in munus praesidis Internationalis Foederationis Pedifolii (FIFA). Rebus ita stantibus, Europaea Associatio Pedifolii (UEFA) de consiliis cogitat campionatui mundi anno 2018 habendo afore. - 31/05/2015 22h58
politica
Praeses olim (2004-13) Georgiae, Micheil Saakashwili, nominatus est gubernator regionis Portūs Isrianorum (Odessae) in Ucraina. Simul donatus est Saakashvili, qui a mense Februario adiuvat praesidem Ucrainae Petrum Poroshenko, iure civitatis Ucrainensis. - 30/05/2015 18h48
in orbe
Leonid Tibilov, qui, militibus Russis nitens, sibi nomen praesidis Ossetiae Meridionalis imposuit, declarivit sui terram velle adiungi Ossetiae Septentrionalis, quae pars est autonoma Russicae Foederationis. - 29/05/2015 17h16
athletica
Turici Helvetorum apprehensi sunt 14 magistratus Internationalis Foederationis Pedifolii (FIFA), accusati actuum corruptelae in terris imprimis Americae Meridionalis et Mediae patratorum. Simul biocolytae vestigia criminis inquisiverunt in grapheo FIFA Mamiae. - 28/05/2015 09h41
in orbe
Russia non vult porro ex Francogallia naves escensionarias generis Mistral emere nuntiavit collegium militare et industriale regiminis Moscoviensis. Pro navibus, quas iis Galli praebere nolunt propter aggresionem Russicam contra Ucrainam, Russi poscunt nunc compensationem nummariam. Minister olim (2006-09) primarius Israeliae carcere octo mensium damnatus est ob corruptelam. In alia lite contra eum acta fieri potest, ut carcere sex annorum propter corruptelam puniatur.
- 26/05/2015 23h07
politica
Novus praeses Poloniae fiet actuosus factionis popularium (PiS) Andreas (Andrzej) Duda, qui hodiernum praesidem Bronislavum Komorowski (factionis liberalium) superavit proportione suffragiorum 53:47. - 24/05/2015 22h43
cultus
Canitlena cantoris Sueci Mεns Zelmerlφw "Heroes" superavit omnes alias in certamine Eurovisionis 2015 anni, Vindobonae habito. - 24/05/2015 13h19
in orbe
62% Irlandorum plebis scitu decreverunt matrimonia homosexualium lege in Hibernia (Irlandia) habenda. Solum in uno ex omnibus 43 districtis huius civitatis pluresque suffragatores contra coniugia homosexualia sententiam dederunt. Usque annum 1993 ipsae relationes homosexuales in Hibernia lege puniebantur. - 24/05/2015 13h18
in orbe
Michoacan in civitate Mexicana mercatores illegales narcoticorum ex insidiis aggressi sunt agmen militum biocolytarumque. In sclopetationibus 43 homines mortui sunt. - 23/05/2015 15h35
politica
Summitas "amicitiae orientalis" Unionis Europaeae, diebus Iovis Venerisque Civitate Rigensi habenda, verisimiliet sine consensu finietur, nam Armenia et Belarussia nolunt declarationem firmare, qua condemnetur Russia propter annexionem Chersonesi Tauricae (Crimeae). - 21/05/2015 16h11
in orbe
In urbe Texana Waco novem homines mortui sunt in sclopetatione eventa inter mandras monorotistarum. - 18/05/2015 10h15
athletica
In ludo finali certaminis mundani alsulegiae glacialis Canada superavit Russiam 6:1. - 18/05/2015 10h09
scientiae
A biologis inventus est primus nobis notus piscis sanguinis calidi Lampris guttatus. - 17/05/2015 14h10
in orbe
Cairo Magnae capite a iudicibus damnatus est olim praeses Aegypti, Mohammed Mursi, necnon plus quam centum activistae sui Fraternitatis Musulmanicae. Sententia spectat ad fugam anno 2001 praesidentis et 20.000 aliiorum e carcere Waqdi al-Natrun, deinde rebellionem Fraternitatis causam officialem esse mortem tunc unius biocolytae. - 17/05/2015 14h02
in orbe
Dzhokhar Tsarnajev, terrorista Tsetsenus, qui tempore marathoni Bostoniensis anno 2013 pyrobolum displodendo tres homines necavit ac 260 sauciavit, capite a iudicibus damnatus est. - 15/05/2015 22h05
cultus
89 annos natus mortuus est BB King, rex musicae bluesianae. - 15/05/2015 19h36
in orbe
Saltem 65 homines mortui sunt in novo terrae motu in Nepalia et vicina ei India die Martis facto. Ictus magnitudine 7,3 graduum Richterianorum evenit duobus cum dimidia septimanis post maximum (7,8 graduum) motum, qui plus quam octo milia homines in Nepalia et Tibetia necaverat. - 13/05/2015 14h19
politica
Plebis scitum de exitu Britanniae ex Unione Europaea iam anno 2016 fiet scribunt acta "The Guardian". Ante comitia parlamentaria Britannorum modo habita eorum victor, factionis conservativae dux David Cameron, pollicitus est plebis scitum de hac re anno 2017 peractum iri. - 12/05/2015 13h19
cultus
Pictura Pabli Picasso "Mulieres Icosianae" vendita est domi auctionariae Christie's Neoeboraci maximo post memoriam gentium pretio 179,4 mln dolariorum. Maximo etiam omnium adhuc pretio (141,3 mln $) venum ivit eadem auctione sculptura aenea "Man Pointing", anno 1947 sculpta ab Alberto Giacometti. - 12/05/2015 12h48
in orbe
Octo biocolytae Macedones necnon 14 rebellatores Albanicae gentis mortui sunt diebus Saturni et Solis in pugnis armiferis prope urbem Kumanovo. 37 biocolytae militesve exercitus Macedonum sauciati sunt. Quae pugnae maximae sunt a tempore rebellionis Albanicae anni 2001. Albani constituunt quartam partem 2,1 mln civium Macedoniae. - 11/05/2015 11h17
in orbe
Ictu missilis talibanorum de caelo deiectum esse helicopterum in Pachistania legatos diplomaticos vehens. Helicopterum cadens in aedes scholae incidit. Mortui sunt saltem septem homines, inter quos legati Philippinarum et Norvegiae; sauciatus est legatus Batavus et Polonus. - 08/05/2015 18h07
politica
Effectu electionis parlamentariae in Britannia die Iovis habitae, conservatistae verisimiliter plus quam dimidiam partem suffragiorum capient. Poterint ergo, ut polliciti sunt, cives plebis scitu rogare, utrum porro in UE remanere velint. In regionibus Scoticis victorem factio Caledonica evasit. Maximam autem cladem acceperunt laboristae necnon democratae liberales. - 08/05/2015 10h35
in orbe
Civitas Islamica se perfecisse ictus igniferos confirmavit in aedes expositionis Curtis Culwell Center urbis Garland Texiae (USA), ubi die Solis duo homines sclopetando mortui sunt. Metam ictuum fuisse ibi habitum certamen gryllograhiae prophetae Mahomet. Duo homines mortui sunt ipsi aggressores armati, quos biocolytae Americani statim necaverunt. In pugna sauciatus est quoque unus biocolytarum. - 05/05/2015 14h49
in orbe
Nonnulla milia Falasarum Iudaeorum cutis nigrae ex Ethiopia oriundorum reclamitant in urbe Tel-Aviv contra, ut dicunt, odium phyleticum regiminis Isrealiae. Tumultus Falasarum coepit ante abhinc tres dies, postquam biocolytae verberaverunt in via publica unum "Iudaeroum nigrorum". - 04/05/2015 13h44
in orbe
Plus quam 5800 immigrantes Africani Siciliam petentes periculo mortis in mari erepti sunt ultimis duobus diebus a nautis Italicis. Minister primarius Italiae, Matteo Renzi, accusat Unionem Europaeam non satis agere ut Italiae opes in hac difficultate sint datae. Iam 7.040 victimae numerantur terrae motus, qui ante septimanam percussit Nepaliam Tibetiamque. - 03/05/2015 13h34
politica
Irania in Sinu Persico, ictibus monitoriis datis, vi cepit navem onerariam "Maersk Tigris", quae, licet sub vexillo Insularum Marshall navigaret, nautis solum Asiaticis aut ex Europa Orientali, pertinet ad nauclerum US-Americanum. Supplicio in Indonesia peracto septem peregrinorum quattuor Nigerianorum, duorum Australianorum et unius Brasiliani, qui omnes importatione narcoticorum ab iudicibus anno 2005 damnati erant regimen Australiae revocavit ad consultationes legatum suum e Iacarta. - 29/04/2015 10h17
in orbe
Secundum biocolytas Nepalenses, numerus victimarum tremoris terrae in Nepalia et Tibetia fieri posse fere quattuor millium (4.000). In labina nivis sub Monte Everest facta 18 homines vitam amiserunt, 7.180 sauciati sunt, quorum in numero permulti alpinistae peregrini. - 27/04/2015 19h34
in orbe
Coffea effusa in instrumenta volandi ab uno gubernatorum effectum est, ut aeronavis praesidis Serbiae Tomislav Nikolic, qua Romam petebat, ut cum papa sermocinaretur, debuit Singidunum (Beograd) redire, ne calamitas aeria eveniret. - 23/04/2015 00h37
scientiae
Anno 2018 aut 2019 Iapones verisimiliter missuri sunt automaticam navem cosmicam (sine sc. astronautis) in Lunam nuntiavit Iaponica Agentura Cosmica JAXA. - 21/04/2015 13h04
politica
Muhammad Mursi, quondam praeses Aegypti necnon dux Fraternitatis Musulmanae, damnatus est in 20 annos carceris propter instigationem tumultus populi. - 21/04/2015 13h01
in orbe
Celeritate 603 chiliometrorum horalium cucurrit tramen Iaponicum "magneticae levitationis" (Maglev) currendo super crepidine experimentali ad Tochium. Ad usum periegrinatorum celerrimum tramen mundi datum iri anno 2027. - 21/04/2015 10h43
in orbe
Mufti principalis urbis Ancyrae permisit fidelibus usum chartae hygienicae ad intimas partes corporis purgandas, in his locis terrae, ubi desit aqua currens. - 20/04/2015 17h15
scientiae
Norvegia ut prima terra mundi habebit totam sui radiophoniam digitalem. Ab anno 2017 nulli stationi radiophonicae licebit per aethera programmata emittere. Rectores stationum hoc facto gaudent, credunt enim se ad plures auditores perventuros. - 20/04/2015 17h07
in orbe
In Statibus Unitis Pentagonum pecuniam armis emendis praesuppositam his novissimis annis minuit, itaque mancipes mercatoresque, qui arma exercitui Septentrioamericano vendibant, novos mercatus quaesierunt, vel Saudiarabiam aut Philarchias Arabicas. - 20/04/2015 11h34
politica
In Hispania Rudericus Rato, qui vicepraeses fuit, a iudice arreptus est et fraude tributario accusatus; Marianus Rajoy nunc praeses, scandalum Factioni Populari maxime nocere agnoscit remque huius Factionis politicam oportere refici. - 20/04/2015 11h32
oeconomia
Marius Draghi, Nummariae Centralis Europaeae praeses, sollicitus est propter Graeciam, quae cum creditoribus suis de aere alieno videtur non agere concorditer; in decoctionem inquit Praeses - Graecia si ceciderit, aliae nationes Europaeae per aquas inscrutabiles navigabunt. Yanis vero Varoufakis, rebus oeconomicis praepositus sive minister Graecus, qui meliora exspectat, pactionem celebratum iri putat quae vitet decoctio. - 20/04/2015 11h30
in orbe
Usque 700 homines mortui sunt in nova calamitate navis, qua migrantes illegales ex Africa Siciliam petentes vehebantur. Superstites tantum 28 adesse. Papa Franciscus de re tristissima commotus preces fecit et suasit auxilium internationale afferri; agitur - ait- de viris et mulieribus qui vitam meliorem beatamque quaerunt et a proeliis, persecutionibus fameque fugiunt. - 19/04/2015 17h58
scientiae
Vetustissima instrumenta mundi, lapides scilicet sectiles aetate 3,3 milionum annorum, inventa sunt in Chenia ab archaeologis duce Sonia Harmand, nuntiavit ipsa in conventu Americanae Societatis Palaeoanthropologicae. Planetae Marti adesse aquam liquidam. Vehiculo Curiosity, quod superficiem planetae investigat, contigit in extracto specimine glaebae invenire particulas aquae valde salsae. - 16/04/2015 23h20
in orbe
Saltem 400 profugae ex Africa Italiam petentes vitam mergendo amiserunt postquam navis, qua vehebantur, fracta erat prope litus Libyae. Centum tonnas (100 t) monetarum argentearum e navi fracta in fundo Oceani Atlantici iacente sustulerunt periti societatis "Deep Ocean Search". Navis "City of Cairo" immersa est anno 1942 postquam torpedine navis submarinae Germanorum icta esset.
- 15/04/2015 11h44
in orbe
Praeses Russiae, Vladimir Putin, approbavit venditionem Persis missilium antiaerariorum S-300, licet sanctiones contra Iraniam adhuc de iure valeant. - 14/04/2015 11h09
in orbe
Norvegia, Suetia et Helvetia terrae sunt, ubi cives maxime sui vita gaudeant - patet e hornotino demoscopio societatis Imperativum Progressus Socialis (Social Progress Imperative), quo condiciones vitae in 133 civitatibus investigabantur. - 13/04/2015 13h34
homines
Mortuus est Guenther Grass, scriptor Theodiscus, auctor "Tympani laminei". Grass natus erat Gedani ante 87 annos. - 13/04/2015 11h52
politica
Hillaria Clinton, annos 2009-13 secretaria rerum extranearum USA atque uxor praesidis quondam huius terrae Bill Clinton, decrevit se pugnaturam esse pro munere candidatae democratarum in electionibus praesidialibus anni 2016. - 13/04/2015 10h41
politica
Primum post 50 annos sermones mutuos occasione Summitatis Pan-Americanae Panamapoli habitae habuerunt praeses USA Barack Obama necnon dux communisticae Cubae Raoul Castro. - 12/04/2015 10h37
in orbe
Iudices Aegyptiaci capite damnaverunt ducem Fraternitatis Musulmanae, Muhammad Badi, necnon 11 sui socios propter instigationem tumultus populi post eversionem anno 2013 regiminis Muhammadi Mursi, quo tumultu nonnulla dena hominum mortui tunc sunt. - 11/04/2015 15h49
oeconomia
Si sanctiones oeconomicae contra Iraniam ablatae sunt, pretium petrolei vilius fiet 15 dolaribus per dolium - aestimat US-Americana Agentura Nuntiorum Energeticorum. - 11/04/2015 00h53
in orbe
Rumor fert fures ignotos furatos die 3 Apr. ex apotheca Londinensi Hatton Garden Safe Deposit Ltd., ubi omnes fere negotiationes gemmariae huius urbis suas gemmas tenent, gemmata valoris 300 mln USD. Quod si verum sit, fiat maximum furtum omnium temporum. - 08/04/2015 22h08
in orbe
Ob havariam systematis distributivi in Oris Atlanticis USAe, sine electricitate manent Domus Alba, Capitolium, Ministeria Rerum Externarum necnon Iustitiae. Causam havariae non esse ictum tromocraticum, asseverant magistratus. - 07/04/2015 22h24
in orbe
Mortua est 116 annorum US-Americana Getrude Weaver, maxima natu omnium hominum mundi, postquam ante septimanam mortua erat Misako Okawa, Japona 117 annos nata. - 07/04/2015 11h07
oeconomia
Probabilitatem decoctionis oeconomicae Ucrainae esse 30% putat agentura Bloombergiana, postquam nuntiatum est valorem chartarum obligationis statalis Ucrainae aequari solis 40% valoris originalis. - 06/04/2015 13h10
in orbe
Vitam fere 1.500 profugarum ex Libya Italiam parvis navibus cymbisque petentium servaverunt ultimis diebus agmina custodiae maritimae Italorum. - 06/04/2015 13h09
politica
Irania nolit vicinis suis neque aliis gentibus regionis Proximi Orientis nocere affirmavit minister rerum exterarum Persarum, Mohammad Zarif, ita commentatus pactum cum sex maxime valentibus in orbe civitatibus (USA, Britannia, Gallia, Russia et Sinae) initialiter contractum de programmate nucleari Iraniae. - 05/04/2015 10h47
homines
Herimannus Novocomensis (Ermanno Pizzotti), redactor "Ephemeridis", AD 1956 natus, hodie, die Parasceves, cancro mortuus est in nosocomio Novocomensi. Exsequiae habendae sunt die Lunae Novocomi, hora 10:00 AM. "Ephemeris" porro divulgabitur ab amicis redactoris defuncti. Mox dabimus lectoribus obituarium Herimanni. - 04/04/2015 00h36
in orbe
Saltem 147 homines necati sunt in ictibus tromocratarum contra campum universitatis urbis Garissa in Kenia. Ictus perfecit, ut ipse nuntiat, grex islamistarum Somalensium Ash-Shabad. Sors 500 hominum, qui loco ictuum quoque aderant, ignoratur. Omnes 147 victimas christianos esse, studentibus musulmanae fidei tromocratas videlicet parsisse.
- 02/04/2015 23h29
in orbe
Rebellatores motus Huthi siitarum pervenerunt in mediam urbem Aden atque adire conantur palatium praesidentis Jemeni, Abd ar-Rab Mansur al-Hadi. Cui auxilia afferre conantur milites Aegyptii necnon Arabia Saudiana.
- 02/04/2015 23h28
in orbe
Inventa est altera capsula nigra aeronavis Airbus A320 societatis aeriae Germanwings, quae ante novem dies collisa est in Alpibus Gallorum. Ceterum nuntiatum est a pathologis in loco calamitatis inventa esse "150 specimina DNA".
- 02/04/2015 23h28
in orbe
Regimen Nigeriae ait exercitum regularem Guozam, rebellium Boko Haram maximum praesidium, occupavisse. - 27/03/2015 20h21
in orbe
Unus ex aeronautis sua sponte se in cellula conductoria reclusit, ne alter amplius intrare posset: quod subitae insaniae indicium videri potest. - 27/03/2015 12h18
in orbe
Ex capsulae nigrae auditione, alter nauta aeronavis quae decidit in Alpibus se ipsum in cellula navigatoria ita reclusit, ut alter intrare nequiret. - 26/03/2015 10h53
in orbe
Nigeriae praesidens Fortunatus Jonathan exercitum putat regiones a grege scelesto Boko Haram occupatas uno mense liberaturum esse. - 20/03/2015 08h32
in orbe
Tromocratae Tunesii Musaei visitatores adgressi sunt, XXX saltem interficientes. - 18/03/2015 21h01
politica
Pars dextra Likud praevaluit in Israele et maiorem partem sellarum senatoriarum obtinuit. - 18/03/2015 16h42
in orbe
Incolae insulae Pacificae Vanuatu, procellis ventisque vastatae, aqua potu aptam omnino carent. - 17/03/2015 17h14
in orbe
Duces factionum Boko Haram et Reipublicae Islamicae feruntur contra hodiernorum temporum mores cruore et vi una repugnare velle. - 09/03/2015 22h48
socialia
"Non desiit processio!" proclamavit USAe praesidens Selmae, unde orta est ante L annos rebellio nigricolorum contra iura negata. - 08/03/2015 03h08
in orbe
Boris Nemtsov, adversarius acerrimus Vladimiri Putin, a sicario Moscoviae inopinate occisus est. - 28/02/2015 12h10
athletica
Certamen pedifollicum Hellenicum intermissum ast a gubernatoribus propter scelera violenta quae apud stadia facta sunt. - 26/02/2015 06h12
in orbe
Pragae vir in cauponae clientes Martis die sclopetavit, octo interficiens, deinde in se ipsum ictus letales vertens. - 26/02/2015 06h06
athletica
Linter marmoreus "la Barcaccia" appellatus, unus ex clarissimis monumentis barochis Romanis, a Batavis fanaticis pedifollis gravibus damnis affectus est. - 20/02/2015 05h33
oeconomia
Regimen Graecum commodorum renovationem semestrem petiturum est, cui assentiri dicitur argentaria Europaea. - 18/02/2015 23h35
in orbe
Dum cives Italici Libyam deserunt, imagines vulgatae sunt per rete ubi capitis obruncatio XXI Chistianorum in Libya ostenditur. - 16/02/2015 00h12
Lepida fabella in rubrica Textus varii legi licet - 14/02/2015 00h06
in orbe
Increscit multitudo migrantium, qui litora Lopadusae attingere levibus lintribus conantur; quorum CCC recenter rigore caeli interierunt. - 14/02/2015 00h05
politica
Russia et Ucraina adiuvantibus maximis rebus publicis Europaeis, indutias fieri inter belligerantes constituerunt. - 12/02/2015 23h59
in orbe
Praesides Russiae, Ucrainae, Germaniae et Galliae Minsci Mercurii die convenient ad pacificandas regiones Ucrainae orientalis, cruento bello laborantes. - 09/02/2015 00h04
oeconomia
Colloquia habita sunt inter ministros rerum oeconomicarum Germaniae et Graeciae de aere alieno reddendo, sed nullus progressus evenit. - 06/02/2015 07h57
oeconomia
Minister Hellenicus rebus oeconomicis addictus non vult cum creditoribus sed cum auctoritatibus Europaeis de aere alieno agere. - 31/01/2015 04h52
in orbe
Tromocratae Islamici die Jovis impetu facto in militias Aegyptiacas in Paeninsula Sinaitica, XXX saltem necaverunt. - 30/01/2015 13h15
homines
Demis Roussos, praeclarus cantor et musicus Hellenicus, undeseptuaginta annos natus diem supremum obiit. - 26/01/2015 16h28
politica
Syriza, ab Alexi Tsipras ducta, sibi dimidiam partem comparat Hellenum senatus, promittens longe aliter ac Neodemocraticos gubernaturam esse. - 25/01/2015 23h30
inorbe
Mariupoli, in urbe Ucraina, coniectae sunt domus missilibus, unde L perierunt, inter quos nonnulli pueri. - 25/01/2015 00h19
oeconomia
Argentaria Europaea, a Mario Draghi ducta, emptura est gradatim partes aeris alieni civitatum Unionis Europaeae, quo plus pecuniae rebus oeconomicis praesto sit. - 23/01/2015 08h05
in orbe
Mosuliae, in urbe Iraquiae ab extremis Islamicis recta, XIII adolescentes palam occisi sunt quia gregi pedifollico clamando faverant. - 20/01/2015 04h23
in orbe
In Ucraina acerbius fit proelium apud aeriportum Doneskiae et in finitimis regiionibus, magna cum cruoris effusione. - 20/01/2015 00h05
in orbe
Grex tromocraticus Boko Haram vicos in Camerunia adgreditur, LXXX homines abripiens quorum L pueri. - 18/01/2015 22h51
in orbe
Pontifex Franciscus missam celebrat Taclobani, in vico ubi anno ante procella vehementi VII milia homines interierunt. - 17/01/2015 04h19
in orbe
Duae puellae Italicae, infantium adiutrices quae in Syria aestate praeterita ereptae erant, libertate donatae domum redierunt. - 16/01/2015 07h34
religio
Pontifex catholicus Franciscus Srilancam visitat, tam Singhalenses et Tamulicos quam fideles variarum religionum ad pacem adhortans. - 14/01/2015 00h13
in orbe
In Nigeria septentrionali grex homicida Boko Haram immanem caedem edidit in urbe Baca et in vicis propinquis MM saltem insontes occidens. - 12/01/2015 00h12
in orbe
Puella decennis in Nigeriae nundinis moritur simulque undeviginti hominum interficiuntur, balteo quo cingebatur disploso. - 11/01/2015 00h56
in orbe
Praesidens Francogallorum populum ad unitatem et libertatem defendendas arcessit. Bis die IX Januarii mensis tromocratae in Francogallia impetum faciunt: occisi sunt omnes adgressores. - 10/01/2015 00h03
in orbe
Ibidem quinque homines sauciati vitae periculum adeunt. Sicarii clamaverunt Arabica linguam Deum magnum esse et incolumes effugerunt. Lutetiae tres viri armati sedem periodici satyrici adgrediuntur; octo diurnarii, duo astynomi et duoque alii viri occisi sunt. - 07/01/2015 21h46
scientiae
Agentura Japonica quae caelo studet nuntiat anno nuper perfecto calidissimum orbem terrarum fuisse, si cum singulis annis a MDCCCXCI compares. - 07/01/2015 00h15
in orbe
Auctoritates Italicae ad litora vehunt navem CCCCL migrantibus refertam, a nautis scelestis in Ionio mari relictam. - 02/01/2015 17h02
FAUSTUS OMNIBUS LECTORIBUS EPHEMERIDIS SIT ANNUS MMXV! - 01/01/2015 09h53
|