Annus
2 0 1 4

Lingua Anglica an Latina?

Lingua Anglica an Latina? (II)

Utinam unus saltem ex philologis has legat paginas!

Philologi et neolatinistae

In hac Latinitatis clade ac ruina duae positiones ortae sunt, quae valde dissimile de lingua Latina diiudicant: sunt enim et philologi, qui unice veterem sive classicam Latinitatem dignam lectu ac discitu putant, et neolatinistae, qui usum hodiernum fovemus nec non Ciceronis aliorumque veterum cottidianam quidem lectionem.

In libro de Academiae Latinitati Fovendae Historia [1] Gaius Licoppe, documentis innixus, nobis demostrat Academiae ortum, qui Latinitatis usum hodiernum postulabat, et statum Academiae hodiernum, in philologorum manibus, qui nihil nisi veterum lectionem dignum atque fructuosum putant; praeterea multi philologi nos neolatinistas rident et Neolatinitatem habent rem quasi pudendam; habetur enim atra manus atque occulta quae Neolatinitati magnopere obstat, quapropter memoranda sunt haec:

1.- Anno 1987 Meldis (Meaux) fere viginti neolatinistae congregati sunt tres horas invicem Latine loquentes; ibi fuit diurnarius nomine Petrus Champetier ab statione televisifica Francogallica (A2) qui voluit sessioni participantes instrumentis televisificis excipere, eo consilio ut telehorasice transmitteretur; at tale programma numquam emissum est; “paulo post – tamen - in eadem statione exhibita est Genovefa Immè cum marito Antonino graviter aegrotanti breviter et pueriliter Latine loquens et deinde translationem Latinam cantus nationalis ‘La Marseillaise’ modulans; sic Latinitas viva apparebat ut res ludrica sine momento” [2] ; quaerendum est igitur qua de causa diurnarius sive - quod potius est credibile - sedis televisificae praepositus consilium mutavit; aliquisne ab umbra id suasit?

2.- Anno 1999 Candidus Mendes Brasilianus et alii intellectuales operam dederunt ut Accademia della latinità conderetur; haec in Pisana Schola Normali vel Bononiae in studiorum universitate sedem habitura putabatur; haec Academia pugnatura esset contra “invadentem culturam Anglosaxonicam” [3] ; attamen numquam re vera creata est.

3.- Anni autem 2012 mense Aprili, Antonius Capellán Hispanus qui, annis praeteritis, in Academiae sessionibus semper comiter et urbanissime se gesserat, litteras Academicis sodalibus circum misit vituperationibus contra Aloisium Miraglia et Gaium Licoppe et calumniis plenas; praeterea euronum 12 milia promisit sub ea condicione ne Academiae statutum mutaretur; cogitabatur enim Latinitas viva aperte in eo commendari; cur eurones tali proposito promissi? cur voluntatis mutatio atque urbanitatis contemptio?

4.- Anni 2012 mense Novembri, in Pontificia Academia Latinitatis a Benedicto XVI condita, Ivanus Dionigi praeses, qui rector quoque est Universitatis Bononiensis, Aloisio Miraglia, suam opinionem proferre cupienti, quodammodo tyrannice dixit non omnium opiniones audiri posse, reliquis academicis obsequentibus [4].

Franciscus Pontifex Maximus cum sedem Petrinam primo possideret, refellit Latinam homiliam quam ei assessor paraverat et Italice verba christifidelibus fecit; Ecclesia, quae quam multis hominibus evangelium praedicare debet, linguane Latina uteretur? non possumus Latinitatem renascentem ab Ecclesia exspectare.

Academiae et sodalitates quid possint?

Ex corporationibus privatis vel statalibus vel Academia Latinitati Fovendae auxilium fortase speramus? cur tandem ad Latine discendum aut loquendum academiae vel sodalitates vel personae iuridicae sint condendae? condantur si qui velint, sed potissumum est per interrete litteras Latinas promovere; hoc ad omnes pertinet et praesertim ad illos qui in Academia Latinitati Fovendae intersunt; de paginis vero interretialibus iam apud neolatinistas feliciter actum est [5] multaeque ortae sunt, sed exceptis admodum paucis, non cottidie sed raro renovantur ita ut diebus peractis vel etiam mensibus nihil novi in iis inveniatur; multum quoque iuvabit Latinistarum opiniones per ephemerides perque diarios esse lingua vernacula divulgandas eo consilio ut argumenta pro Latinitate cives possint sua cuiusque lingua intellegi; multi tamen latinistae nomima sua celant et pseudonimis utuntur, fortasse ne ipsi sint ludibrio.

Quae cum ita sint, difficilis via Latinitati esse videtur; sin autem una tantum pagina interretialis cottidie esset renovata ut legere possimus de historia antiqua et hodierna deque omnibus rebus, non omnis lingua Latina morietur; at quid cogitant philologi qui respuunt et rident usum Latinitatis hodiernum?

Lingua Latina viva an mortua?

Iam vero diu multumque disputatum est utrum lingua latina sit mortua an non; dicitur mortua esse quod a Cicerone usque ad hodiernos dies eius syntaxis vix est mutata; vocabularium, quoad res postulat, unice nova verba rebus hodiernis accipit; tamen etiam possumus linguam Latinam esse mortuam alia de causa affirmare, nam nemini hodie haec lingua est materna sive nativa; pueri enim qui Latinitatem a cunabulis didicerunt saeculo V vel VI nati sunt et nempe Latinitatem iam valde corruptam audierunt; sed Latinitas non est lingua artificialis sicut esperantica [6] ; haec nunquam re vera in historia viva usurpata est; Latinitas vero plus quam mille annos viguit vitamque eorum qui iam non sunt continet et prospera et tristia eorumdem nobis transmittit.

Lectionem cursoriam exerceamus!

Latinitas classica ne evanescat Latinitate eget hodierna; cum de rebus hodiernis Latine legimus, facile et penitus intellegimus, tamquam si vernacula lingua uteremur. Lectio igitur cursoria lectorem valde praeparat ut adeamus litteras Latinas ab iis scriptas qui Latinitatem linguam maternam tunc vigentem coluerunt, dum historiam rebus antiquis additiciam perdiscamus; libros igitur hodiernos et ephemerides ac paginas interretiales oportet divulgari quo ii qui olim litteras Latinas didicerunt possint ad cultum civilem atavicum denuo appropinquare [7] . Europaei videntur identitatem suam iam amissam iudicare ac minime hac re sollicitari; interea ab orientalibus plagis novi mores ac linguae paulatim ingrediuntur.

Cottidie scribere, cottidie legere

Haec omnia quae narravi atque excogitavi me monuit Gaii Licope opus cui titulus Academia Latinitati Fovendae eius historia per motum Latinitatis vivae considerata; quapropter, ut finem scribendi faciam, duo velim lectoribus proponere: alteram quaestionem de Latinitatis obice, alterum pro Latinitate consilium; quaerendum ergo est an linguisticis atque culturalibus obstaculis in Latinitate colenda subiaceant; Americani quidam nationalistae quandam cooperationem culturalem internationalem – ut opinor - cupiunt silenter creari, eo consilio ut pax in orbe terrarum facilius habeatur, quod consilium non refello, sed nego id una lingua i.e. Anglica perficiendum esse [8] ; immo libertas in quacumque lingua opinandi est omnis cooperationis condicio; praeterea si aliquae lingua reliquis anteponeretur, qui ea materna utuntur facilius quam reliqui arguere, disceptare, narrare possint; deinde propono ut triginta saltem latinistae singula scripta semel in mense ad paginam cottidie renovandam mittant, ita ut aliquod novi lectores cottidie lectu dignum putent; alio modo Latinitas supervivere non poterit; una cum hieroglyphicis Aegyptiis sub terra perpaucis peritis requiescet.


[1] Gaius Licoppe: Academia Latinitati Fovendae eius historia per motum Latinitatis vivae considerata (1952-2012), Melissa, 2014.

[2] Gaius Licoppe, op. cit. pag. 215-216.

[3] Gaius Licoppe, op. cit. pag 313-314.

[4] Gaius Licoppe, op.cit. pag. 397-400.

[5] Gaius Licoppe, op.cit. pag.334, 350, 368, 374-375.

[6] Vide http://www.alcuinus.net/ephemeris/archi2010/nuntius2.php?id=495

[7] Vide P. Kangiser Pro neolatinitate et latinitate hodierna, in Melissa 163, pag.14-15.

[8] Vide http://www.alcuinus.net/ephemeris/archi2010/nuntius2.php?id=509 et http://www.alcuinus.net/ephemeris/archi2011/nuntius2.php?id=589

Scripsit Paulus Kangiser

Paulus Kangiser


Lingua Anglica an Latina?

Lingua Anglica an Latina? (I)

Utinam unus saltem ex philologis has legat paginas!

Lingua Anglica his de causis nostris diebus ubique viget: primum, quod secundo bello mundano pacato, multarum nationum gubernatores atque intellexerunt egenis, qui ad vitam agendam victu et rebus necessariis carebant, adiuvandos esse ne motus et violentia orirentur, atque omnes iudicarunt oeconomia esse opus ad vivendi modum augendum et meliorandum; unde patet Adamum Smith, qui scientiam oeconomicam condidit et librum notissimum De Nationum Divitiis Anglice scripsit, maximi momenti esse; et quoniam scientia oeconomica a cunabulis suis Anglice est tractata, hac lingua academici et oeconomistae uti coeperunt.

Secunda causa invenitur in ipso secundo bello mundano, nam nisi Americani Septentrionales in Europam adiuvandi causa pervenissent, alium finem haec pugna habuisset aut valde diuturna fuisset si nationes contra Germaniam consociatae sine Americanis debellare debuissent; inde facile intellegas quanti Americanos eorumque linguam incolae Europaei, refecta pace, merito fecerint.

Tertia causa est Septentrioamericanorum amplissimus ex libertate oeconomica progressus, qui multos allexit ut in Americam Septentrionalem migrarent, lingua Anglica praecognita; neque academici et scientifici sunt praetereundi, qui praemium Nobelianum multies accepererunt operaque magni momenti Anglice scripserunt.

Lingua Francica ab Anglica superatur

In Francia autem postquam saeculo XVI unum sermonem (dialectus Île-de-France) in usu habuerunt et omnis ager Francicus una lingua unificatus est [1], in reliquam Europam lingua Francogallica maxime est pervulgata et praestantissime viguit usque ad saeculum XX, cum spatium Anglico sermoni paulatim cedere debuit.

Attamen non omnes Europaei culturam anglophonam irrumpentem bono amimo viderunt; inprimis numerandus est ingeniarius Francogallus Iohannes Capelle, qui anno 1952 linguam Latinam non Anglicam neque Francicam postulabat internationalem[2] adeo ut homines docti ea in plurimis rebus uterentur, dum ratio docendi in aptiorem modum redderetur, de qua ratione etiam nunc disputatur; huius vero ingeniarii verba non in vacuum ceciderunt nam alii professionales vel medici et sacerdotes necnon Latinitatis professores postularunt quoque ut lingua Latina in usum cottidianum revocaretur; itaque congressus et conventus de lingua Latina docenda et colenda passim celebrabantur vel Avennione (1956), Lugduni (1959), Argentorati (1963), Romae (1966), et alii non solum in Europa sed etiam foris vel in Senegalia (1973); etiam ephemerides sive editiones periodicae ortae sunt vel Latinitas et Vox Latina et Palaestra Latina aliaeque; attamen Latinitas in peius in dies ruebat adeo ut ab schola media paulatim ablata esset usque ad abolitionem.

Latinitas in dies evanescit

Causae huius abolitionis numerari possunt haec: plerique magistri vivam Latinitatem omnino nesciebant et discipulos cogebant transferre in linguam vernaculam opera classica quae iuvenes saepe respuebant; huc accedit quod post bellum mundanun secundum multae nationes ius suffragii dederunt iuvenibus, qui vel adhuc scholam mediam adibant vel ex ea recentissime exierant et Latinitatem utrisque maxime repellebant, nam annum paene decimum octavum suarum vitarum degerent; hi iuvenes a politicis alliciebantur ad suffragium sub ea promissione fere occulte dicta ut Latinitatem, si eligerentur, abrogaturi essent; praeterea multi horum discipulorum parentes minime solicitabantur quod filii sui Latinitatem ignorarent, nam ipsi cum discipuli essent repellebant linguam quam mortuam vel inutilem putabant; tamen non subito sed paulatim abrogatio facta est quia magistri timuerunt ne munera quae fungebantur statim amitterent necnon mercedes quas ex schola Latina accepturi essent. (sequetur secunda pars)


[1] Guy Licoppe, LE LATIN ET LE POLITIQUE Les avatars du latin à travers les âges, Musée de la Maison d’Erasme, 2003, pag.33-35.

[2] Iohannes Capelle aperte, quoad sciam, contra culturam Anglicam nunquam dixit, sed possum facere de re coniecturam.

Scripsit Paulus Kangiser

Paulus Kangiser


De Seminario Latino Posnaniensi anno MMXIV celebrato

De Seminario Latino Posnaniensi anno MMXIV celebrato

Carmen maccharonicum Latine, Polonice, Germanice confertum

Convocat ecce Verein multos sermone Latino
Verein*: consociatio
radebrechicitantes noster, qui variisque
radebrechen: balbutire
multisque ex terris veniunt temptantque profari  
haud purissima, sed potius mischmaschia verba
mischmaschia: mixta
Sprachis mixta suis. Hoc spinnert esse videtur?
Sprache: lingua; spinnert: insanum
Normales quae meinunt, sunt egalia nobis,
normal: sanus; meinen: putare; egal: nullius momenti
nec nos Bücheribus totis inhiare diebus
Bücher: libri
credas staubiginosis, sed spazierimus altam
staubig: pulverulentus; spazieren: deambulare; alt: vetus
urbem per schönam, kawa nos iuvat ecce goraca
schön: pulchrum; kawa: caffea; goraca: calida
Atque genießimus in Kneipis bona piwa Polona
genießen (acc.): frui (abl.); Kneipe: caupona; piwo: cerevisia
Quin etiam betrachtimus mirabilia multa:
betrachten: spectare
Per wiatrakos primum veteres wehente kozlakos
wiatraki kozlaki: ventimolae capri
(cf. relationem Sidonii de Seminario); wehen: flare
erramus vento mediis in Felderibusque
Felder: agri
Wiesis et positos, ad quos per gramina grüna
Wiese: pratum; grün: viride
stapfendumst delapsaque Baumi Zweigibus Obsta
stapfen: ire (per solum molle, pedibus multum sublatis);
Baum: arbor; Zweig: ramum; Obst: poma
weißis inde levantibus aegre Wolkibus Hitzem
weiß: albus; Wolke: nubes; Hitze: aestus
mampfimus ecce chlebes dampfentes atque parówkas;
mampfen: manducare; chleb: panis; dampfen:
vaporem emittere; parówka: botulus elixus
et zamek uraltis recipit nos Steinibus ingens.
zamek: arx; uralt: priscissimus; Stein: lapis
Mox revertimur ampla in prata, ubi dorfica multa
Dorf: vicus
stat casa talis, qualem pauper rolnikus olim
rolnik: agricola
drewnianam solitus budoware sibique zonaeque.
drewniany: ligneus; budowac: aedificare; zona: uxor
Owcarumque greges miramur dein placidarum
owca: ovis
czarnarum atque bialarum, kozleque prata pererrant
czarny: ater; bialy: albus; kozle: caprae
glaskari et patiuntur sese saepe lagodne.
glaskac: mulcere; lagodne: mites
Plura schreiberem ego, sed tempore deficiente
schreiben: scribere
iam est endendum atque Höreribus dankendum ex corde.
enden: finire; Hörer: auditor; danken: gratias agere
*Germanica verba litteris cursivis scripsi.

Scripsit Caecilia Koch

Caecilia Koch


Seminarium de risu et ludo L.

Seminarium de risu et ludo L.V.P.A.e Posnaniense I

Totus orbis terrarum Latine loquentium media in aestate huius anni diebus XI usque ad XVII mensis Augusti convenit Posnaniae, in urbe Polonica, ut una tractaret de risu, comoedia et ludo. Hoc seminarium lupanum, quod cepit partem in ordine satis longo seminariorum illius clarae associationis, dedicatae Latinitati vivae provehendae (abb. L.V.P.A.), eximio modo risum ludumque tractavit; studiosi linguae Latinae, magistri, doctores professoresque, hospites carissimi (sicut et Herimannus Pizzotti ex Ephemeride, et L.V.P.A.e honoraria praeses Inga Pessarra-Grimm) non solas acroases scholasque habuerunt, sed argumentum etiam in dramatibus et spectaculis secuti sunt.

Posnaniae autem seminarium illud erat primum, ab Martino Loch moderatore generali, Barbara Dowlasz L.V.P.A.e praeside, aliisque moderatoribus localibus moderatum. Primo die (Lunae) participes advenientes accepti, seminariumque inauguratum erat; die altero (Martis) et tertio (Mercurii) acroases, scholae habebantur, spectacula duo praebebantur iucundissima, Circe et Faunus auctrice Anna Maciejewska. Die Iovis excursio facta est in Posnaniae vicinitatem, regionem Magnae Poloniae (Wielkopolska), die Veneris acroases scholaeque habebantur cum dramate lyrico poetriae neolatinae Annae Elysiae Radke, die Solis seminarium conclusum post acroases, scholas, duoque spectacula iocosa (auctoribus Caecilia Koch et Paulo Pezzuolo).

Seminarium tutum erat etiam ab Instituto philologiae classicae Universitatis Mickiewiczianae Posnaniensis, quod et aulas dedit ad scholas et orationes instituendas. Summa, seminario interfuerunt XXVII participes et VI nationes. Post seminarium habita est schola Latine et Graece loquendi.

Scripsit Sidonius Samec

Sidonius Samec


linguam qui colitis Latinam,

De decimo Ephemeridis anno

Linguam qui colitis Latinam, adeste!
dignus, qui celebretur, est hic annus:
quae explerit duo lustra,  gratulemur
nostrae Ephemeridi, Latinitati
summo quae est decori novae atque laudi.

Scripsit Volfgangus Austriacus

Ergo vivit adhuc latina lingua
annos complet Ephemeris decem illa;
orbis totius adsumus sodales:
fove, lector, adaugmen et cupido
ardens insinuetur universos
noscendi paginas Latinitatis!
Firme semper Ephemeris resistat!

Scripsit Lydia Ariminesis

Lydia Ariminensis


Conventus aestivus Sodalitatis Veronensis

Conventus aestivus Sodalitatis Veronensis

Lenes sunt colles qui lacum Benacum ex latere Venetorum aspectant, oleandris muticuloribus ornati et olivetis constrati. Bardolini, in vico magis vino quam olivo celebrato, pridie Nonas Julias habitus est conventus aestivus Sodalitatis Latinae Veronensis, dum "sole sub ardenti resonant arbusta cicadis"

Participes in duos greges divisi, quorum alter tironibus alter provectis destinatus, excerpta scriptorum clarorum una legerunt et explanaverunt: iunioribus vita Timoleontis a Cornelio Nepote descripta et fabulae Syrae Aloisi Miraglia propositae sunt, senioribus (quorum imago adponitur) longiora scripta Erasmi, Dantis et, post parcum aut lautum prandium (est enim sua cuique cibi cupido), Apulei et Joannis XXIII pontificis. Unusquisque paucas sententias recitabat suisque verbis explicabat, deinde omnibus praebebatur facultas superaddendi, narrandi, explanandi ea quae in mentem advenerant aut studiis peractis iam noverat, lingua tantum Latina utendo.

Ita omnes nobiscum domum aliquid novi attulimus, necnon voluptatem Latine loquendi, Latinam audiendi, communem amorem Latinitatis partiendi.

Gratias ergo amicis Sodalitatis Veronensis.

Scripsit Herimannus Novocomensis

Herimannus Novocomensis


A D T Y N D A R V M

Ad Tyndarum

Carmen Juliae Mariae von Schenk praemio Certaminis Scaevolae Mariotti dicato anno MMXIV exornatum

Femina quaedam Romae sola scribit ad amatum, qui longe abest et vitam degit in loco quodam alieno. Haec femina etiam "loquitur" cum suo epistolio verbisque a se scriptis, desiderat cum his ad amatum "volare", ut coniuncti sint amati.

Italicam tristi sine me, liber, ibis in urbem:

me uinctam laqueis frigida tellus habet.

Longinquum tenet oppidulum te, Tyndare, nostro

diuisum felix prorsus ab orbe manet.

Me gelidus tenet in terris Scyticusque Boothes

frugibus ornatis, nocte rigente gelu.

Parue liber, licet ire celer spatiosa per arua:

continges calidi mollia prata poli.

Ibis et incultus celeri per stamina pinna

infinita: leuis pollicis ictus adest.

Peruenies domina tu solus in urbe relicta,

“Illuc”, dic, “dominae non licet ire tuae.

Exul in urbe manet mulier tristisque tenetur

compedibus multis”. Cetera linque, liber.

Adde, libelle, precor; referas longeque moranti:

“Suspirat mulier, blanda referre cupit.

Ipsa procul per me loquitur, tibi dulcia dicit:

cor linquit Romae, spiritus ardet ibi.

Vtraque non minio facies ornatur, amoris

quod signum ducit, quem Venus una colit.

Frigidus hic titulus, conscriptus amore, libelli

nuntiat ille tibi uerba tenella leuis.

Me uixisse refer laetam, tamen esse beatam

dulce negabis adhuc, dona negare deos,

noctibus ipsa quibus gelidis laetatur et ipsum

calfaciat mollem, molle cubile petens”.

Compedibus Romana, liber, pete prata solutis,

me dicas memorem dulcis amoris adhuc;

Me Venerem laqueis tortis durisque tenere

immitem, nati tela ferire sui;

puniceo pectus tenerum manare cruore,

cum subit incertae noctis imago leuis;

admonitum Veneris dictis, Deus alme, superbis

qua tiliae celsae me peragrare uident.

Vade, liber, generosa leuis mea dona referto,

quis laetatur: “Amor, dic, munera grata tulit”.

Carmina, quae cursor tulerit, cum legerit ipse

cantitet heroum facta uetusta libens.

Nuntia tu Veneris, Veneris nec imago fuisti,

casta refers: pectus nunc cupit esse tuum.

Sollicitant tenerae pectus mollesque papillas,

quas nigro strophio fasciolisue tegit;

crura leues agitant sensus, quae mollia lino

purpureo celat, uicta pudore, leui,

me uincit pudor ille suis uirtutibus unus,

corda suis laqueis compedibusque domat.

Pagina nostra tibi forsan lasciua uidetur,

casta tamen semper, Tyndare, uita manet.

Nulla litura tibi ueniat nullumque laboris,

parue liber, signum, conficiente uia.

Incolumem lassumque uia te Tyndarus unus

accipiat leni magnificaque manu.

Te iuuenis mitis longum conseruet in aeuum;

grata uoluat manibus, nocte cadente, suis.

Ipsa peto cum lassa torum iam nocte silentem,

languidolum somnum conciliare queo.

Dulcia uerba, precor, referas, ueniente quiete;

“Pace fruare leui, nocte quiesce silens”.

Julia Maria von Schenk


LAUDES LIGURIAE

LAUDES LIGURIAE

Nicolai Campusdomnici Clavarensis

 

Carmen hoc dico cui? Eluvies quos turbida volvit.

Ne haec discrimina iam fallere nos valeant.

 

Salve, terra virens Ligurum colle atque profundi

Caerula terra maris, mea nunc praecordia Musa

Suadet ab aerumnis ut te alta ad sidera tollam,

Ut potero, quoniam effuse me acuit tua forma.

Quamquam es ambigua, stellis freta linea iungens,

Mitis et ardesia pariter dura agricolisque

Difficilis cultu, anteferam regno tibi Cycni (1)

Tellurem miseri nullam. Tibi enim lepor hic est,

Anceps sicut amor, suavissima et aspera terra.

 

Ingenti egrediar quoque Roma ad te rediturus,

Urbs Ligurum sedes, Genua incluta, et impigra portu

Sacra Georgio et olim Iano, ianua mundi,

Nata mari scandens colles, domina aequoris alti.

Angusti vici pictisque palatia muris

Sunt tibi luxque superba Phari et sale roscida templa.

 

Nec fugiam nostri convexa Tigulli ubi in artis

Ocimum odoriferum clivis florent et oliva;

Laeve ex hac oleum exprimit atque illum omnis agrestis

Comprimit in pila cum oleo, pinae nucleoque

Mixtum caseo ovillo et Parmensi, allio et acri.

“Paestum” ita sumunt quo conditur fervida pasta.

 

Delectare animum quid possit maius amicis,

Aestas dum torret, cum nostris quam nare in undis

Visere vel Terras praeclaras Quinque phaselo

Quae exstant fluctibus et exsurgunt aequore ab ipso

Unde petas tutam et terram mareque infinitum,

vel saxa Ingaunum (2) vel Nauli (3) moenia rufi?

 

Heu sed quam pateris hiemis, mea terra, sub imbre

Oppida qui frangens fluvio decurrit in atro! (4)

Auxilio cuius sana hoc a vulnere fies?

Te violavit enim nummorum humana cupido,

Sed tibi nunc nostrum miserae arbitror esse cavere:

munera si minuent, iuvenes, operam sociamus!

Namque parentem erimus tibi sicut filii ad aegram

Et poterit minimis regionem quisque tueri.

 

Quomodocumque volo et tibi nunc ego reddere vires

Et cantu laudes hoc quem stilus hic meus explet

Dum pelago extremo mulcet sol luteus undas

Caeruleum Vesperque polum et securus in uda

Lene DeAndreae tibi ludam carmen harena.

 

Notae:

1) Memorat fabula Cycnum regem Ligurum antiquorum fuisse et, cum mortem amici Phaetontis diu luxisset, a diis in cycnum mutatum esse.

2) Pristini habitatores Liguriae fuerunt Galli Ingaunum tribuum, a quibus urbs Albingaunum (Italice “Albenga”) condita est.

3) Est Naulum amoenum oppidum apud Savonem, quod olim parvum maritimum imperiium habuit et cuius domus, moenia turresque rubentibus lateribus instructae sunt.

4) Haud necesse est renovare tristia facta quae iam quotannis hieme Liguriam adfligunt: eluvies, flumina ripas excedentia et ruinae collium.

Nicolaus Clavarensis


Praemia Certaminum Tantucci et Mariotti tributa sunt

Praemia Certaminum Tantucci et Mariotti tributa sunt

Julia Maria von Schenk Moguntina praevaluit in Certamine Mariotti, Nicolaus Campusdomnici Clavarensis in Certamine Tantucci.

Quorum carmina, necnon aliorum petitorum, in Ephemeride mox legere licebit.


Academia Poëseos Italica

Academia Poëseos Italica

Scaevola Mariotti Poëseos Latinae Certamen IV proponit

Te, praeclare linguae Latinae cultor, de certamine, quod praeclara consociatio Academia Poeseos Italica nec non E. I. P. Italia praemium Tantucci et Scaevola Mariotti, patrocinante Libera Studiorum Universitate Maria SS.ma Assumpta, edicere statuerunt, certiorem facimus. Apud andem Studiorum Universitatem victors praemiis honestabuntur a. d. III Kal. Maias a. MMXIV.
Certamen apud Liberam Studiorum Universitatem Maria SS.mam Assumptam, a. d. III Kal Maias a. MMXIV celebrabuntur.
Certamen Linguae Latinae studium nec non loquendi scribendique vim ac pertractationem provehit; perennes insuper rerum humanarum respicit quaestiones, quae ut antiqua excitaverunt ingenia ad carmina Latine contexenda ita recentiores vel nostrae aetatis poetae continuo sollicitant.
Ideo ertamen Scaevolae Mariotti dicatum, linguae Latinae cultoribus et studiosis proponitur. Nam Scaevola Mariotti, quod neminem latet, praeclarus apud Studiorum Universitatem La Sapienza philologus fuit; una cum Aloisio Castiglioni Lexicon Linguae Latinae edidit.
Omnibus petitoribus haec sunt observanda praecepta:
scripta, sive astricta sive soluta oratione, Latine exarentur;
scripta, quae prosa oratione exarantur, summum mille verba, minimum trecenta et quinquaginta complectantur;
Omnes petitores sibi argumentum, de quo agant, libere eligant;
poetarum fetus ne minus triginta versibus constet neque numerum sexaginta versuum excedat;
petitor, ubicumque terrarum est, quinque operis sui exemplaria, ad unum tantum argumentum pertinentia, machinula scriptoria vel computatro exarata mittat; quod sigillum cursuale clarum testimonium praebet;
petitor opus suum in summa pagina sententiola notet, quam super involucrum minus, in quo scidula nomen et cognomen nec non domicilium, cursum electronicum claudetur, grandioribus litteris exaret;
petitor denique curet, ne nomen super involucrum exterius, in quo operis exemplaria nec non involucrum minus incuduntur, exaret. Id si faciat, excludetur.
Qui victor evaserit, diplomate ornabitur et trecenti eurinummis tribuentur.


Utriusque certaminis scripta mittenda sunt intra Id. Mart. a. MMXIV ad hunc indicem cursuale mittenda:
Secretaria Praemii “V. Tantucci”
Via Edoardo Maragliano, 26
00151 ROMA

Roma Kal. Dec. a. MMXIII.

Horatius Antonius Bologna



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae