De puella quae male redolebat
De puella quae male redolebat
Iulia,
puella Romana, annorum duodeviginti, quae nunquam a viro erat
cognita, cum amica sua Sempronia, artis meretriciae valde perita,
olim sermocinabatur:
IVLIA: velim, Sempronia, amicum habere qui
me amet et cui arte Venerea quam saepe serviam; si minus
meretricio me dabo;
SEMPRONIA: ego contra tibi suadeo ne talem
vivendi modum suscipias, nam numquam beata eris; tibi vero
matrimonium suadeo;
IVLIA: id nunquam fieri poterit, nam ex meis
genitalibus, cum desiderio amatorio afficior, odores tam taetros
emanant ut nemo unquam me uxorem ducat; at fortasse amicum
fortuitum;
SEMPRONIA: te fallis, amica; novi quemdam
gladiatorem, qui nuper libertate et rude donatus est; is uxorem
quaerit et quia nasus eius malis odoribus in ludo gladiatorio est
assuefactus, ab eo repulsa non eris; eius nomen Mauritius;
IVLIA: sed dos mihi deest;
SEMPRONIA: ille dotem non poscit; praemiis
gladiatoriis dives factus est;
Itaque nuptias Iulia et Mauritius
celebrarunt, et in cubiculo ambo se receperunt; ibi maritus uxori
vestem exuit; ea toro recubuit supina et vir feminalia eius
coepit explicare sed stetit et ab oculis lacrimas effundebat;
odores igitur in cella volitabant; tunc mulier:
-Cur, inquit, marite, te flentem video cum
me denudas?
-Oculi mei exardescunt.
Scripsit Paulus Kangiser
|