Sanctus Franciscus (
Sanctus Franciscus (XVII)
Completa
sollemnitate in castro Montis Feltri, cum dominus Urlandus ad
propria redivisset, sanctus Franciscus misit duos e sociis, qui
illum requirerent; sed propter partes illis ignotas cum magna
difficultate castrum praedicti domini invenerunt. Cum autem ad
illum pervenissent, ab eo tanquam angeli Dei caritative et
laetissime sunt recepti. Cum quinquaginta fere viris armatis
propter feras associati, ad dictum montem Alvernae adducti sunt.
Qui providentes et perquirentes, ubi possent aliquid pro
habitaculo preparare, invenerunt tandem ibi parvam planitiem, ubi
deliberaverunt in nomine Domini commorari. Ei vero saeculares,
qui fratres conduxerunt, spatis ramos arborum cum incidissent,
illis quoddam tugurium construxerunt.
Capto
ibi loco, licenti â domini Urlandi, in nomine Domini Iesu
Christi iverunt dicti fratres ad sanctum Francisco, ut illuc eum
deducerent, annuntiantes ei dictum locum esse valde remotum et
aptum contemplationi divinae. Sanctus vero Franciscus, cum gaudio
hoc cum audivisset et laudes Deo rettulisset, assumpto fratribus
Leone, Masseo, Angelo, quondam milite nobili, unâ cum illis ad
dictum locum et montem accessit.
Cum
autem ascenderet montem cum illis sociis benedictis et aliquantum
quiesceret ad pedes cuiusdam quercus, quae parumabat a loco,
multitudo diversarum avium confluit ad beatum Franciscum, ad eum
cum hilaritate et cantibus et alarum ioco undique concurrentes.
Aliae ponebant se super caput eius, aliae super spatulas, aliae
super genua, aliae in manibus sancti Patris. Quod mirabile novum
cernens, beatus Franciscus dixit sociis suis: „Puto, carissimi
fratres mei, Domino nostro Iesu Christo placere, ut locum in hoc
monte solitario capiamus, ubi tantam de adventu nostro
praetendunt laetitiam sorores nostrae aviculae”. Ut surrexit,
totus laetus in spiritu, perrexit ad locum Alvernae, ubi adhuc
nihil erat nisi pauperculum ex arborum ramis tugurium.
Proviso
ibi solitario loco, ubi ab aliis elongatus oraret, fecit sibi
cellulam pauperem in latere montis, et praecepit sociis ne quis
ad eum accederet nec quemquam alium ire permitterent, nisi
fratrem Leonem, quia intendebat ibi facere quadragesimam
archangeli Michaëlis. Ipsi autem fratri Leoni imposuit, ne
veniret ad se nisi semel in die cum pane et aqua et semel in
nocte horâ matutinali; in qua nihil loquens accederet, sed hoc
solum proferret, scilicet: Domine, labia mea aperies; et si ipse
responderet de intus: Et os meum annuntiabit laudem tuam (Ps 50,
17), simul dicerent matutinum; si vero non responderet de intus,
frater Leo statim recederet. Hoc ideo praecepit sanctus
Franciscus, quod aliquando in tanta erat mentis extasi, ut per
noctem et diem loqui non poterat: ita erat absorptus in Deum.
Quod
praeceptum frater Leo attentissime quidem observabat et fideliter
sanctum custodiebat silentium, sed – quantum poterat –
explorabat, quid sanctus Pater faceret. Aliquando inveniebat eum
extra cellam elevatum in aëre per tantum spatium, ut posset
pedes eius tangere; et tunc amplexabatur illos et deosculabatur
cum lacrimis, dicens: „Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc
18, 3), et per merita huius Viri sanctissimi fac me tuam
sanctissimam misericordiam invenire”. Aliquando vero invenit
eum usque ad medios fagos elevatum a terra: erant autem ibi
plurimae harum arborum procerae altitudinis valde. Aliquando
invenit eum in tanta altitudine aëris elevatum, ut vix eum
videre valeret. – Tunc fr. Leo genuflectebat et totum se
extendebat in terra, in loco scilicet unde sanctus Franciscus
orans, erat in altum assumptus. Ibidem frater Leo orans et per
merita sancti Patris, ut prius se Domino recommendans, maximas
visitationes divinae gratiae sentiebat. Propter ea, que frater
Leo sepe de Sancto adverterat, tantam devotionem ad eum habebat,
ut multum saepissime cum sancta caliditate per noctes occulta
sancti Francisci studia scrutabatur.
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM
|