Annus
2 0 1 4


De causa Iudaeorum contra societatem ferriviariam Francicam

De causa Iudaeorum contra societatem ferriviariam Francicam

Vincit Iudaeorum Americanorum grex causam suam aliorumque, qui trans Franciam iussu Nazistarum transvecti sunt et inde in castra carceraria coniecti sunt. Sic ferriviam nationalem Francicam, ut SNCF appellatam, Iudaeos inter alios transvehere a 1942 ad 1944 coegit regimen Vippiacense ( lingua Gallica: Régime de Vichy) sub dicione Germanorum subiunctum. 

Societas Keolis nomine a SNCF possessa operam publicam in CUA his annis quaerit. Quidam Iudaei Americani reclamitabant et satisfactionem de iniuriis provenire postulantes petebant ne pecuniae publicae in operam societatis velut Keolis insumerentur. Tales iniurias quibus regimen Vippiacense satisfacere debuit ResPublica Francica hodierna vel Quinta ResPublica hereditate recepit. Cuius ministerium rerum externarum cum eo Civitatum Unitarum hoc mense ita pactum est ut Francia LX milliones dollariorum seu XL milliones euronum pendat, quae disponantur eis superstitibus castrorum Nazisticorum ubi afflicti sunt. 

Cuique aliqua centena milia dollarium accepta fore aestimatur. Portiones eorum qui post liberationem perierunt heredibus propriis distribuantur. Non adaugeantur summae quas iam cives Francici et incolae Poloniae Cechiae Regni Uniti Belqiaeque acceperint. Hoc pacto regimen Ciivitatum Unitarum praestabit RemPublicam Francicam hac re non amplius obnoxiam esse. 

Administratio Francica eniti despondit ut Parlamentum pactum ipsum perferat. Praesidens Obama potestatem a Senatu Civitatum Unitarum delegatum iam in pactum huiusmodi sanciendum habet. 

Scripsit Thomas Davis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae