De exhibitione Aquisgranis .
De exhibitione Aquisgranis ...
... aestate praeterita habita.
Exhibitio, quae Aquisgranis mensibus Iunio, Iulio, Augusto,
Septembri facta est, in tribus aedificiis publicis documenta
Medio Aevo Latine scripta de rebus gestis non solum Caroli Magni,
sed etiam de eius successorum Germanorum, i.e. regum et
imperatorum Sancti Imperii Romani (Nationis Germanae) ostendebat.
Exhibebantur quoque tabulae pictae et statuae fictae et sculptae
illius imperatoris, thronus quoque Caroli Magni et varia
utensilia aurea sacralia, velut calix Tassilonis, ducis Bavariae,
quem Carolus deposuit et in vinculis dedit (fortasse - ut Bosl,
rerum scriptor Bavaricus scripsit, eum castrari et in
monasterio abscondi iussit).
Contentus autem non fui. Carolus Magnus non solum noster
imperator primus fuit. Francogalli quoque iure "Charles
Magne" imperatorem suum primum esse
affirmant. Francogallia et Germania olim unum imperium
erant. Haec res magni momenti exhibitione vix memorabatur.
Inscriptiones vitrinarum erant lingua Theodisca et A n g l i
c a (nescio, qua re), non autem Francogallica, quamquam
permulti visitatores Francogalli erant. Huius rei me valde
puduit. Nihil repperi de meritis Caroli Magni, qui ubique scholas
erigi iussit, qua re iure Praeceptor Germaniae dictus est.
Exhibebantur chartae geographicae imperii Carolini, sed nihil
videres de expeditionibus imperatoris contra Saxones, qui ferro
ignique Christiani fieri coacti sunt. Quattuor milia enim
Saxonum captivorum prope oppidum Verden in Saxonia Inferiore illo
tempore occisi sunt. Carolus Magnus aliquamdiu sicut Sanctus
colebatur, quamquam crudelissime consuluit in Saxones, quamquam
non solum unam uxorem habuit, sed etiam concubinas quasdam.
Nihil repperi de expeditionibus contra Mauros in Pyrenaeis,
quibus cantiones Francogallicae de Rolando ("Chancons de
Roland") inspiratae sunt. Catalogum exhibitionis
empturus eram, sed abstinui, postquam catalogum miserrimum et
minime informativum paululum inspexi. Piget et paenitet me
paululum istam exhibitionem deficientem visitavisse.
Scripsit Rolandus Gregorius
|