Ficta probitas,
Ficta probitas, vel potius
verecundia?
Paucis diebus ante magister, cuius
discipulus Lycaei temporibus fui, de vita memorans, quae in urbe Matheola
(italice Matera) post secundum totius mundi bellum
agebatur, incolarum morum severitatem atque pudicitiam laudabat:
in egestate plurimi erant, nonnulli in maxima egestate vivebant.
Agricolae, curru vel mulo vecti, domum redibant, ubi mulieres
cenam paraverant: una tantum patina pro omnibus in mensa
apponebatur; si quis, etsi paulisper, a mensa aliqua re
discedebat,
ceteri cibum a patina sumere non desinebant.
Fiebat aliquando ut, omnibus mensam
circumsedentibus, amicus, maiore egestate laborans, ostium
pulsaret et domum intraret. Patrem familias, verecundia impulsum,
pudebat plus cibi quam amico sibi esse: brachio itaque patinam
tegere conabatur, quasi vellet cibum occultare, cuius inopia
amicus laboraret. Magister praeterea memoravit se, etsi
instrumentum televisificum coloribus praeditum emere poterat, non
prius id peperisse quam a pluribus emi posset.
Aliquid simile in urbe, in qua complures
annos vixi, factum est. Agricola quidam haec mihi narravit:
Cum in egestate vivevamus, quasi pudebat me in lanienam
accedere et carnes emere; eas itaque, dum domum redeo, herbis
edulibus involvebam. Olim instrumentum radiophonicum emi; quasi
vellem a me culpam rei comparatae amovere, haec verba
cuidam amico mihi obviam venienti dixi aliquantum
instrumenti radiophonici emi ...
Non ficta probitate sed verecundia eos, de
quibus supra dixi, impulsos esse censeo; verecundia enim omnes
coniungebat qui in egestate vitam agebant, etsi nonnulli minus
pauperes quam ceteri erant.
P.S. Matheola, Urbs Europea Humanitatis
MMXIX nuper renuntiata: antiquissima, pulcherrima, monumentis
ditissima, visitatores undique pervenientes excipit atque
excipiet civium studio, loci amoenitate, humanitatis eventibus et
sinceritate varietateque ciborum.
Scripsit Domenicus Caveosanus
|