Laureatus
Laureatus
... opus filmicum dignum memoratu.
Quis est qui senior vel iunior opus
cinematographicum celeberrimum inscriptum Laureatus (The
graduate) numquam spectaverit, anno MCMLXVII praemio
Ansgariano exornatum sub spectaculi regimine dispositoris
Michaël Nichols, qui nuperrime octoginta tres annos natus e vita
excessit? Cur huic pelliculae tantum plausum est ? Qua re etiam
nunc revocata est? Quae causae optimi exitus fuerunt usque ad nos
superstitis?
Dubium non est quin opus illius temporis
imago fuerit. Primum perspicere necesse peritiam histrionis
principis Dustin Hoffman; deinde adulterium matris
familiae (Anna Bancroft) cum iuvene timido et imperito
artis amatoriae, ab ea illecto, quod illis temporibus valde
flagitiosum reputabatur; sed praesertim quominus fabula
praenuntiaverit iuventutis motum anno insequenti exortum non
praetermittere possumus. Filii parentibus non
oboediunt, non operam, non coniugem ab illis electum diligunt.
Iuniores senioribus opponuntur. Alteri in incerto sunt quid in
posterum faciant; alteri sua potestate ut aliquid fiat imperare
pergunt. Ficta severitas in civitate dominatur.
Nonne sic in omnium auribus cantus modulatus
(Mrs Robinsons) adhuc permanet ut in
oculis imago rubri autocineti (Alfa Romeo) Beniamini
puellam insequentis? Quis non meminit Beniamini clamantis
cum amantem iam nuptam prospexerit? Quid de fuga amantium post
plagas illatas et acceptas? Qui laophoro vecti ab omnibus
viatoribus stupentibus conspiciuntur; sed illi, iam placati,
oculos ante se vertunt, secum in animo futura volventes.
Scripsit Lydia Ariminensis
|