Quisnam sepultus est .
Quisnam sepultus est ...
... in sepulcri monumento apud Amphipolim
reperto ? (i)
Qui historiam antiquam diligunt ac norunt,
secum nempe cogitant quisnam sepultus sit intra solidos
lapideosque muros magni sepulcri apud Kastam positi, in Graecia
Septentrionali, non longe ab urbe Amphipoli a quo portu classis
Macedonum profecta est incepitque expeditio in Asiam : nonne
Alexander Magnus, cuius monumentum ferale tot periti
archaeologiae frustra petiverint?
Post biennium quo circa tumulum
effossum est archaeologi cubicula intus explorare coeperunt. Ante
duos menses periti ductu rectricis Katharinae Peristeri duas
karyatides inventas esse declaraverunt, id est statuae velut
columnae specie feminarum sed, quod mirum est, brachiis expansis,
quasi introeuntes arcerent. Non solum karyatides sepulcrum
ornant, sed etiam leo, imperii Alexandrini imago. Ad hoc duae
Sphinges sunt portae custodes, velut aenigmatis signa: ad quem sepeliendum huiusmodi Mausoleum ex lapide
Thasio cui quingenta metra sunt in circuito, octoginta septem
diametri et tria in altitudinem abhinc duo milia et trecentos
annos tanta magnificentia exstructum est? In vestibulo venusta
stratura polita ex marmore albo rubro colore tessellato etiamque
pictura muralis magnae opulentiae indices videntur: quae revocant
operum musivorum luxuriam regiae Pellae, ubi Alexander natus est.
Decies tantum est quantum sepulcrum
existimatum Philippi, Alexandri Magni patris, apud Berginam
situm. Dubium non est quin pro rege vel regia familia aedificatum
sit paulo post Alexandri obitum. Tamen haud verisimile est hic
Alexandrum sepultum esse. Nam rerum scriptores tradunt eum
interisse febri palustri vel typho aegrotantem anno CCCXXIII
a.Ch.n.; deinde corpus melle integrum servatum in Macedoniam
versus translatum est, sed unus ducum Ptolemaeus narratur id
surripuisse in Aegyptum laturus. Sunt autem qui putent in
Mausoleo unum familiae conditum esse: vel Olympiam matrem vel
Roxanem uxorem vel filiolum cui idem nomen ac patris fuerat:
omnes propinqui ab alio duce Alexandri, regni cupido, necati
sunt.
Scripsit Lydia Ariminensis
|