Sursum dulcis tubus Siculus!
Sursum dulcis tubus Siculus!
Estne qui dulcem tubum Siculum ignoret?
Itali bene noverunt. Etiam ex externis, qui in Italiam venerint,
sine dubio nemo ignorat.
Cicero, qui in Sicilia quaestor fuit, de
tubo Siculo narrat ("tubus farinarius dulcissimo
edulio ex lacte factus"). Fabula quaedam narrat tubum
dulcem Siculum in urbe Caltanissetta (Arab. Kalt El Nissa,
Lat.Castrum Mulierum), Arabis regnantibus, primo creatum esse.
Emiri amicae, in otio plerumque cum agerent, tempus in
suavissimis cibis parandis consumebant, inter quorum numerum
dulcis tubus numerandus esse videtur. Sunt autem qui adfirmant
tubum Siculum monachas quasdam creavisse.
Sine dubio ad hoc edulium parandum rebus
opus est, quarum multas Arabi, peritissimi pistores dulciarii, in
Siciliam tulerunt. Ergo a Ciceronis temporibus tubus Siculus
usque adhuc compositione mutatus est; eius forma autem eadem
permansit, calamo similis, qui fluminis rivam circumdat. Rerum
scriptorum est de tubi Siculi origine disputare. Omnium autem est
tubum dulcem Siculum, divinum cibum degustare.
Dulce et decorum est pro
tubo Siculo
vivere!
Scripsit Domenicus Caveosanus
|