De statuis aëneis Rhyacii .
De statuis aëneis Rhyacii
... inverecunde vestitis atque... valde optatis
Sunt qui maxime
indignati sint quod nuper simulacra pulcherrima Rhegii Calabriae
exposita parvo subligari cum maculis leopardinis, focali roseo
boae simili indecore induta essent, capite velato velut sponsae:
quibus rebus ornatae, statuae a Geraldo Bruneau, praeclari
artificis Andy Warhol discipulo, photographice impressae sunt,
quarum imagines in situ interretiali comparuerunt (Dagospia.it).
Superintentrix Calabriae Archaeologicorum Bonorum sese
defendens non licentiam datam esse photographo hoc faciendi
renuntiavit. Sed quid mirum? Primus – incredibile visu illis
temporibus – Marcellus Duchamp ineunte saeculo XX
celeberrimum opus Leonardianum in toto orbe cognitum “Dominam
Lisam” cum mystacibus et barbula in mento pinxit: tunc rem
existimaverunt turpissimam, atqui dehinc artifices temporis
praeteriti opera arte facta, paene sacra et singularia antea
reputata, quae non violare liceret, magna licentia in diversum
traxerunt et proterve varieque interpretati sunt.
Sed nova
controversia exorta est: Praeses regionis Longobardiae Robertus
Maroni et “legatus” eiusdem regionis peritissimus artis
Victorius Sgarbi, epistulam Dario Franceschini Administro Cultus
Humani Bonis praeposito miserunt petituri ut statuae Mediolanum
transferrentur velut praeconium Expositionis omnium nationum
eventurae anno MMXV pro duabus tabulis artificis Caravaggio
Rhegium Calabriae. Iam pridem quiddam huiusmodi factum est:
exempli gratia, anno MCMLXIV opus statuarium “Pietas”
Michaëlangeli Buonarroti Novum Eboracum traiectum est apud
Expositionem totius orbis ostendendum. Superintentrix Calabriae
Simonetta Bonomi opera fragilia ob minimas rimas esse nec
transvehi posse sine licentia a peritorum grege data affirmavit .“Sollicitudo
de fragilitate – inquit ira incensus Victorius Sgarbi –
falsa est: nam statuae in aquis restiterunt MMD annos et quater
refectionem sustinuerunt: cum autem tam fragiles essent, cur
photographice veste muliebri impressae sunt? Quodsi ostendantur
apud Expositionem ingens multitudo eas miretur: immo vero,
quoniam decies centena milia visitatorum exspectantur, dummodo
singuli pro visitatione XV euronummos solvant, tertia pars
pecuniae Calabriae tribuetur.”
Possuntne duo
bellatores aenei iterum proelio superiores discedere id est
Mediolanum transferri? Administer Darius Franceschini peritos
eliget ut sententiam de re expromant.
Scripsit Lydia Ariminensis
|