Uno die duas victorias Italia consecuta est
Uno die duas victorias Italia consecuta est
Birotista Nibali Gallicum circuitum fulva tunicula indutus
confecit, id quod effecit ut Gallorum testes se torquerent,
sicuti de birotista Italico Bartali, multis ante annis victore in
Gallico circuitu, clarissimus cantor Paulus Comes musica dixit.
Nibali, qui in Sicilia birotare coepit, in Tuscia ad
maturitatem pervenit. Animo a parentibus, a familia et ab amicis
confirmatus, humilis et purus, summa diligentia se exercuit ut
felices exitus consequeretur.
Navis Concordia (cuius Schettini
gubernatoris ignominiosum facinus liceat silentio praeterire)
feliciter ab insula Igilio usque ad Genuae portum, ubi disicienda
erit, tracta est. Multi (operarii, periti non solum Italici), cum
naufragium evenisset, omnibus operibus interfuerunt, quare
variorum sed peritorum hominum concordia, etsi difficillima res
erat, felicem exitum effecit
etsi mors tua vita mea
de Concordia casu adfirmari potest; quamdiu enim
navis, partim submersa et balaenae similis in ora iacenti, prope
Igilium insulam fuit, praeter operarios et peritos operibus
variis traditos, in insulam cotidie hominum multitudo
accurrebant, navem inspiciendi cupiditate allecti; id quod
insulae oeconomica negotia iuvavit. Genuae quoque inspiciendi
cupiditas patefacta est; dominici peregrinatores, photograficis
instrumentis praediti, accurrerunt: saepe calamitates eorum malam
curiositatem movent, qui ab iisdem afuerunt. Per duos annos multa
milia operariorum operam dabunt; id quod hoc tempore, quo inopia
regnat, maximi momenti est.
Scripsit Dominicus Caveosanus
|