Comaculum
Cumaculum
In extremis finibus Padanae vallis surgit Cumaculum, vicus
silens et arcanus, inter aquas et caelum suspensus.
Nemo huc usque pervenit, nisi consulto: Ferraria ducum et
artificum urbe post terga relicta, via percurrenda est quae ad
velocitatem nimiam autoraedarium impellit, ubi nullus collis,
nullus tumulus ante oculos in aequore campi eminet. Prius mare
dimicans, posterius Cumaculum animadvertis in nebulosa
longinquitate, instar simulacri. Populus eius alius est ac
Ferrariensis tam oris specie quam dialecto.
Saeculo VII vel VIII aevi Christiani putant
historici hunc portum subsidiarium a Byzantiis conditum esse, qui
brevi, sub Langobardorum imperio, dignitate et divitiis increvit
ob salem copiose elatum: nam litora Cumaculi ob minimam maris
altitudinem sali ex aquis salsis comparando aptissima erant; sed
etiam piperis aliorumque aromatum mercaturae industriosi
Cumaclenses se dicabant. Ab initio saeculi IX salinae paulatim
dioecesibus et monasteriis ab imperatore tributae sunt et
concidit potentia Cumaculi; semel a Turcis, bis a Venetiarum
Republica expugnatur oppidum, cuius incolae denique partim
interficiuntur, partim ad deditionem novo dominatui coguntur.
Inde numquam resurrecta est Cumaculi potestas.
Singulare aedificium "Trepponti" appellatum advenam
excipit, quattuor canales, tres pontes, quinque scalas una
coniungens, barochi ingenii monumentum. Hodie vias inter domos
latericias peragrare potes, iuxta quietos canales ubi rari
lintres lente navigant; navis - nimium videtur nomen, XX enim
metra longa est - tempore Romanorum demersa in magna aula
ostenditur. Mox in forum piscatorium pervenis, ubi
mollia, sardae, cancri, praecipue anguillae veneunt, cibus loci
proprius. Breviter ambulando usque ad turrim campanarum et ad
templum catholicum patrono Cassiano dicatum venies, ubi servatur
sancti mira effigies lignea saeculo XVI sculpta.
Ad cauponam in ripa canalis maximi sereno animo redibis,
anguillam assatam aut in olla cum tritis lycopersicis aliisque
aromatis coctam gustaturus, vinum rubrum Ilicei Nemoris simul
bibens.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|