Gallorum mores mutantur (
Gallorum mores mutantur (praeter unum)
Galli contra communem opinionem - non sunt porro maximi
in mundo consumptores casei, minus minusque etiam vini bibunt,
sed in arte Veneria adhuc palmam tenent (si saltem ex tolerantia
infidelitatis iudicandum sit). Ita saltem pateat e demoscopio ab
Americano instituto Pew Research Center peracto ac divulgato
huius mensis die XIV, anniversario die scilicet revolutionis
Francogallicae (1789). Responsa rogationibus ad Venerem colendam
spectantibus monstraverunt tantum 47% Gallorum putare
infidelitatem maritialem rem malam esse. Nulla alia natio in orbe
terrarum tantopere faveat infidelitati.
Ex hac investigatione quoque patere Gallos non valde laborare
amare: in labore/officiis annuatim in summa intermedia Gallus
spatio 1479 horarum manet, dum e.g. US-Americanus 1765 horas.
Feriis econtra longissimis utuntur - 30 dierum, dum summa
intermedia in Unione Europaea sit 20 dierum.
Minus minusque vini Franci bibunt. Ab anno 2013 prima terra
vinibibula non Gallia sed Civitates Unitae factae sunt - biberunt
eo anno US-Americani 2,9 mld litrarum, Galli - 2,8 mld. Adhuc
tamen per capita Galli maximam copiam vini bibunt - 44 litras per
caput per annum. Caseos autem plures quam Galli (26 chiliogramma
per caput per totum 2009 annum) comedunt Graeci (34
chiliogramma).
Scripsit Stanislaus Tekieli
|