Antequam Catharina Aragonensis (
De Catharina Aragonensi
... deque Arturo et Henrico VIII Tudor, qui eam uxorem
duxerunt.
Antequam
Catharina Aragonensis (1485-1536) Henrico VIII Tudor, Anglorum
regi, nuberet (quorum celebres imagines adponuntur),
uxor fuerat Arturi (1486-1502), qui Henrici frater natu maior
erat. Matrimonium igitur Catharinam inter et Arturum die 14 Nov.
1501 in Londiniensi cathedrali sancto Paulo dicata celebratum
est.
Itaque
verecundus rubor, quo paucis ante diebus ambo suffusi erant,
evanuit. Nam die 4 eiusdem mensis primum in oppido c. n.
'Dogmersfield' convenerunt. Statim Catharina est Latine
adlocuta Arturum, qui eodem sermone usus est, sed incongrue
quia illius feminae verba non intellexerat.
Etiam
pronuntiatus Latinus, quem princeps adhibuit, prorsus
inintellegibilis visus est Aragonensi adulescentulae. Quare
necesse fuit ut auxilio interpretis cuiusdam illud impedimentum,
quod ex diverso pronuntiatu erat ortum, tandem superaretur.
Catharina, quae post paucos menses vidua facta erat ob
inopinatam Arturi mortem, anno 1509 Henricum nupsit. Sed
quoniam ex hoc matrimonio tantum una filia (Maria nomine), post
nonnullos reginae abortus, superstes erat atque iam ab anno 1525
rex Annam Bolenam amare coeperat, gravis controversia orta est,
quae in Britannorum et in ecclesiae catholicae historia maximi
fuit momenti et per aliquot annos 'Quaestio Magna' vocitata est.
Nam Catharinam uxorem ducere potuit Henricus quia immunitatem
quandam ad hoc matrimonium celebrandum necessariam (secundum
iuris canonici normas) a pontifice Iulio II (1503-1513)
consecutus erat. Cur haec immunitas? Quia scriptum est: «Qui
duxerit uxorem fratris sui rem facit illicitam, turpitudinem
fratris sui revelavit: absque liberis erunt» ('Leviticus', XX,
21). Istam turpitudinem a se vel invito
perpetratam adfirmabat rex praecipue his de causis: A) Catharina
alios liberos, ob aetatem, parere non iam posset; B) quia
magis magisque amore erga Annam Bolena flagrabat Henricus; C)
sunt qui dicant re vera eum timuisse ne, propter illud praeceptum
'Levitici' violatum, magnas calamitates serius ocius passurum.
Quare hic rex multa satagere coepit ut a pontifice, qui tunc
erat Clemens VII, abrogaretur eam a Iulio II concessam
immunitatem quippe invalidam. Sed Clemens VII, qui paene
miraculo vitam servaverat eo anno terribili (1527), cum lanceati
milites (Italice 'lanzichenecchi' dicuntur) Urbem ferro ignique
vastarunt haud minus violenter quam Alaricus (a. 410) et
Gensericus (a. 455) fecerant, nihil agere potuit contra Carolum
V, qui praeterea Catharinae nepos erat, ideoque Henrici
postulato adversatus est. Pontifex enim theologice respondit
citans verba haec: «Quando habitaverint fratres simul, et unus
ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet
alteri, sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris
sui [...]» (e libro 'Deuteronomii', XXV, 5).
Insuper alteram Henrici argumentationem, qua
uti rex contendebat ad matrimonium solvendum, scilicet
Catharinam virginem tunc (a. 1509) non iam fuisse, respuit
pontifex et respuerunt alii viri ecclesiastici Britanni. Sed
Henricus, cui plerique favebant, tandem adeptus est quod
percupiebat, scilicet ut matrimonium a tribunali quodam
nullum declararetur utque, ab eo vinculo
nuptiali liberatus, uxorem duceret Annam Bolenam.
Id
quod binis caerimoniis paene omnino privatis accidit exeunte anno
1532 et ineunte a. 1533. Itaque divortium consummatum est contra
Catharinae ac pontificis voluntatem. Insequenti anno 1534
actu quodam iuridico, qui 'Superioritatis' appellatus est, rex
suam et Britannorum separationem a Roma seu a potestate
pontificia iussit. Catharina, quae forti animo se tunc, i.
e. anno 1509, virginem fuisse coram eo tribunali profiteri non
timuerat atque Annam Bolenam sicut novam reginam agnoscere
noluit, ineunte anno 1536 paene in solitudine supremum diem
obiit. Non minus infeliciorem vitae exitum habuit Anna,
quae, cum gratiam regis amisisset ac de adulterio, incesto,
saganarum arte, proditione accusata esset, die 19 Mai. eiusdem
anni gladio decollata est.
Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis
|