MIRABILIA
Mirabilia
LE MERAVIGLIE (Italia, Helvetia, Germania
2014)
Regimen spectaculi:
Alice Rohrwacher.
Histriones maximi momenti: Maria
Alexandra Lungu,Sam Louwyck, Alba Rohrwacher, Monica
Bellucci.
Genus tragicum.
Nihil veri similius videtur fabula narrata
in hac pellicula nuper exornata Canis “Magno Praemio”,
simulque difficillimum ad credendum. Falsa species mentis tamen
maxima peritia dispositricis scaenarum (Alice Rohrwacher)
nec non histrionum exoriri videtur. Pater(Sam Louwyck)
materque (Alba Rohrwacher) cum filiabus et
quaedam femina in hospitio in domo rustica prope ruderibus apud
lacum Trasumenum vitam degunt: agros colunt, praesertim apiaria
curant ut mel e favis colligant. Qui operarii dulces apium
fructus solvunt machinae vetustae auxilio? Quattuor filiae, varia
aetate, maxima quarum adulescentula, media grandicula, minimae
natu puerulae, ex quibus altera, quamquam non graviter, machina
vulneratur. Non ad ludum eunt, domi discunt. Saepe omnes sub divo
dormiunt, in lacus aquis lavantur. Parentes et hospes lingua
Germanorum saepe loquuntur potius quam Italica; coniuges inter
eos et Gallice. Ad extremum oecologistae sunt, omniaque
instrumenta hodierni temporis recusant; magna difficultate
antiquo modo operandi utuntur: non flores feruntur ad apes, sed
apes ad flores. Quidam apium grex interdum ad alvearia non redit:
necesse eos periculose ad alveare reducere; in primis Iasminum, (Maria
Alexandra Lungu) maxima natu, auxilium prompte fert.
Sanitatis et securitatis condiciones ex legum praeceptis absunt:
pater familias, Wolfgangus, sine intermissione iratus,
animadvertit hanc rationem vivendi perituram esse.
Strenua contra ceteros defensio primum
mutatur adventu Martini, pueri Germani ad probitatem revocandi
post carcerem, quem illuc curatrix socialis sono Germanico
loquens ducit; eum tacitum, recusantem ne ab ullo contingatur,
sed sedulum, cum mas sit, pater maxime diligit, dum contra
Iasminum adhuc puellulam reputat adeo ut eam dromade, infantili
cupidine, donet, magna pecunia inaniter consumpta.
Deinde vis televisionis in
rura irrumpit: “spectaculum verum” (reality)
apparatum est ad fructum optimum rei rusticae eligendum,
cuius patrona Camilla Catena (Monica Bellucci) inopinato
habitu monstratur. Celata re, Iasminum nomen profitetur ut
cum suis spectaculo intersit, mel praebens ut optimum. Aegre
pater fert sed tota familia spectaculo adest. In eo Iasminum, cui
nomen est floris, mirabiliter se ostentat dum singulae apes ab
ore exeunt: ex hac re titulus pelliculae et praeconium. Epilogus
non faustus apparet: ultima imago vacuam ostendit vetustam domum.
Omnia haerere ad rem videntur, secum
trahunt, vehementer animum commovent sed, ratione adhibita, vix
credibilia. Hoc ars efficit. Quod Musae dixerunt Hesiodo in
Theogonia pelliculae aptari potest: “Nos multa vera dicimus,
sed etiam multa veri similia”.
Scripsit Lydia Ariminensis
|