SANCTVS FRANCISCVS (XV pars biographiae)
Cum beatus
Pater Franciscus in principio Ordinis
staret in quodam loco cum fratre Leone, ubi libros ad dicendum Officium non habebant, summo mane dixit ille ad socium: Carissime, Breviarium non habemus, quo possimus dicere Matutinum, sed, ut tempus ad laudem Dei expendamus, sicut te docuero, ita
dicito; et cave ne aliter verba proferas vel mutes. Ego enim dicam sic: O frater
Francisce, fecisti tam multa peccata in saeculo, ut dignus
sis, qui damneris inferno;
et tu, frater Leo, respondebis: Verum est, te infernum profundissimum
meruisse. Frater
autem Leo purissimus cum columbina simplicitate respondit: Libenter, pater; incipe in nomine Domini. Sanctus
Franciscus incepit dicere: O frater Francisce, fecisti tam multa peccata in saeculo, ut dignus
sis, qui damneris inferno. Frater
autem Leo respondit: Deus faciet per te bona tam multa, ut eas
in paradisum. Sanctus Franciscus
tamen dixit: Ne ita dixeris, frater Leo, sed ubi ego dixero:
O frater Francisce, tu fecisti
tam multa opera iniqua contra
Deum, ut dignus sis, qui maledicaris, tu
ita respondebis: Inter maledictos dignus es, qui computareris. Frater
autem Leo dixit: Libenter,
mi pater.
Tum sanctus Franciscus
cum multis lacrimis et suspiriis et tunsionibus pectoris
et valido clamore dicebat: O Domine, Deus caeli et terrae, ego contra te tam multa iniqua
commisi, ut dignus sim, qui penitus maledicar. Frater autem Leo respondit: O frater Francisce, Deus te faciet talem, ut
inter benedictos sis singulariter
benedictus. Sanctus autem Franciscus, admirans illum semper contrarium respondere, eum corripies dixit: Quare, frater Leo, non respondes sicut ego te doceo?
Per sanctam oboedientiam tibi precipio, ut secundum verba,
quibus te informavero, mihi respondeas. Dicam sic: O frater Francisce
malitiuncule, putasne fore,
ut misereatur tui Deus, cum tot peccata contra Patrem misericordiarum et Deum totius consolationis commiseris (2 Cor. 1, 3), uti sis
dignus qui misericordiam
non invenias?;
et tu, frater Leo pecorella, responde: Nullo modo es
dignus qui misericordiam invenias.
Frater Leo respondit: Nunc, pater, dicam
quemadmodum praecepisti. Sanctus.
Franciscus, facie laeta in celum et manibus erectis ad Deum ac genibus flexis, cum fletu magno dicebat: O frater Francisce, peccator magne, frater Francisce malitiuncule, putasne fore, ut misereatur tui
Deus, cum tot peccata contra Patrem
misericordiarum et Deum totius
consolationis commiseris, ut non sis dignus qui misericordiam invenias? Frater autem Leo respondit: Deus Pater, cuius est infinite maior misericordia quam peccatum tuum, faciet tibi
magnam misericordiam et insuper addet tibi
multiplicem gratiam. Sanctus
autem Franciscus, dulciter iratus et patienter turbatus, dixit fratri Leoni: Quare, frater Leo, contra oboedientiam presumpsisti agere et iam totiens
contraria propositis respondisti?. Fr. Leo respondit reverenter et admodum humiliter sancti patri, dicens: Deus scit, pater carissime,
me proposuisse semper sicut praeceperas respondere; sed Deus fecit, ut loquerer
secundum suum beneplacitum et non secundum meum propositum.
De
quo sanctus Franciscus admirans dixit fratri Leoni: Rogo te,
carissime, ut nunc dicas, cum me accusavero sicut prius, me non esse dignum misericoedia; et semper ista Leoni
imponebat cum multis lacrimis. Qui respondit: Dicas, pater, quia
nunc sicut volueris, ita respondebo.
Sanctus itaque Franciscus,
cum lacrimis clamans, dicebat: "O Francisce malitiuncule, putasne fore, ut misereatur tui
Deus?. Respondit Leo: Ita,
pater miserebitur tui Deus, quin etiam magnam gloriam
recipies a Deo, Salvatore tuo; et exaltabit et glorificabit te in eternum, quia omnis,
qui se humiliat, exaltabitur
(Luc 14, 11). Non possum aliud dicere,
quia Deus loquitur per os meum. In hac
humili contentione et compunctivis lacrimis, sed etiam in divina
consolatione usque ad auroram vigiles permanserunt.