ASINAE “
Asinae "oecologicae"
In parva Siciliae urbe, nomine Castrobono (italice
Castelbuono), prope Panormum sita, primum in Italia asinae, cuius
generis perpaucae exstant, ad reiectiones separatim et ostiatim
colligendas adhibentur, id quod decreverunt administratores et
praefectus urbis, civibus summo studio et alacritate
consentientibus.
Quercus, fraxini ceteraeque arbores in valle viridentes urbem
circumdant, in qua circiter IX milia civium vivunt; eorum maxime
interest aeris salubritatem servare et visitatores allicere. Ibi
autocurrus angustas vias non percurrunt neque eas maximo fragore
foetoreque emplent. Asinae autem, quae observantia coluntur,
lento gradu, sedulae, silentes (…aliquando, cum vivae sint,
voces mittunt, … re vera non solum voces) munere
funguntur.Reiectiones a civibus percipiunt operarii quidam, qui
alcool aliisque rebus veneficis antea laboraverunt, ii quoque qui
aliquo modo inhabiles corpore aut mente sunt. Hi omnes dignitatem
et consuetudines servare coeperunt. Cibi
reiectiones in feracem fimum mutantur, qui civibus postea
dispensatur. Cui prodest hoc? Aëris salubritati, civibus illis
qui in labore dignitatem servant, urbis pecuniarum rationi et
… asinarum generi, quod exstingui periclitabatur. Aliis
Italiae urbibus exemplo sit quod in parva Siciliae urbe factum
est!
Hoc fore exoptant Castroboni cives et … asinae sedulae.
Scripsit Dominicus Caveosanus
|