Annus
2 0 1 4


De tonsore callido

De tonsore callido

Nota est omnibus in patria mea inimicitia tonsorum et... cantorum. Hi enim ante circiter decem abhinc annos tonsoribus imposuerunt vectigal pro musica per radiophoniam distributa, quae in tonstrinis saepissime ad audiendum preaebetur clientibus (qui debent interdum diutius sui tonsuram exspectare). Unio autem cantorum (necnon auctorum et musicae et verborum carminum) apud iudices sententiam postulaverunt (et eam obtinuerunt) ut sibi pro tali musica pecunia daretur, nam adiuvaret musica tonsoribus lucrum obtinere. Omnes ergo tonsores in Polonia tale vectigal solvunt, praeter hos, qui tonstrinas "mutas" tenent – in has tamen non multos homines tonsum ire constat.

Unus autem tonsor percallidus, licet musicam per radiophoniam distributam in tonstrina sua, cum crines clientium tondet, audiat (clientes ergo quoque eam auscultant), vectigal cantoribus minime solvit. Hic enim notaculum in pariete tonstrinae posuit dicens: "Libenter rogamus omnes clientes, ne musicam a nobis distributam audiant – haec enim solum opificibus tonstrinae destinatur" (quasi non recte ad lucrum obtinendum adhibita). Unio cantorum in ius tonsorem vocavit sed - incredibile dictu - litem perdidit; tonsor vicit! Tonsorum rationem cum in ista rixa sustineam (necnon libertatem radiophoniam ubi vis gratis audire), dicere volo, verba Francisci Andrieux ("Il y a des juges à Berlin") ad nostram rem adaptando: - Sunt vero iudices Varsoviae! -

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae