Vita cum alce communis
Doppler - Vita cum alce communis
Nonne potius cum alce quam cum uxore vitam degere? Alces non
eloquitur enim, non queritur neque liberos gignit humanos, neque
postulat ut sibi cotidie cibus et cura coniugalis tribuantur.
Haec est fabula "Doppler - Vita cum alce communis"
(lingua orignali: Doppler) a scriptore Norvegiensi
Elendo Loe leviter efficta.
Doppler quidam, defatigatus ob vitam urbanam et molestias sibi
ab uxore liberisque allatas, in silva apud Asloam, urbem maximam
Norvegiae, capite forte percutitur dum truncis secandis se
dedicat; cum in se ipsum revertit, constituit - neglecto gelu
autumnali - se in silva mansurum esse more antiquorum Vikingorum:
alcem occidit ut sibi satis carnis ad hiemem superandum comparet,
catulum ipsius victimae ut fidum comitem servat, exstruit
tabernaculum et solus vitam agere incipit, longe ab ineptiis
vitae urbanae et ab invisis personis televisificis sicut "Teletubbies"
et "Pingu"; furtis et astu sibi acquirit
omnia, quae desunt, praesertim lac, saccharum et socolata quibus
rigor arctous repugnetur.
Mox singularis vita Doppleri aliquot viros allicit, qui vitam
in magna urbe vix tolerant: mira est persona Düsseldorfi, qui
omnes vires suas dicat figurae planitiei exstruendae, ubi pater
suus bello mundano secundo mortuus est; qua opera
perfecta, sibi ipse mortem consciscere vult; etiam dominus loci,
ubi Doppler haud legitime constitit, vitae silvanae se tradit.
Peragrat ita lector per aridam infelicemque solitudinem urbis
septentrionalis, quae se ut divitem et aequam ostendit, sed
nullius animum explet.
Denique exstruitur magna columna lignea (totem)
signis insuetis decora neque amplius ibidem manendum est, nam
nimiae potiones alcoholicae populique crebritatem Dopplerum
fastidiunt: tempus est migrandi in alia loca, sicut antiqui
Vikingi.
Lepida et singularis est narratio, saepe hilaris: desunt
feminae, nisi molesta filia, cuius mens in fabula "Domino
Anulorum" constanter vagatur, et uxor praegnans, quae
frustra auxilium viri sui recuperare conatur, abundant vero viri
et phalli cultus.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|