De anatomicorum Californensium Italophilia
De anatomicorum Californensium Italophilia
Didacopoli (Hispanice et Anglice San Diego), urbe in
meridionali California sita, est famosa
celebrisque Academia, cui Italicum impositum est nomen Anatomia
Italiana a conditore Coemgenus (Anglice Kevin) Petti,
anatomiae humani corporis Professore apud Miramar Collegium
Didacopolitanum atque Humanae Anatomiae et Physiologiae
Societatis (HAPS) Emerito Praeside.
Inter hoc
vero institutum ceteraque consimilia multum
interest: etenim non modo in illa de dissectionis fundamentis
disseritur, sed etiam de humano vinculo quo per saecula junctae
sint artes et scientiae anatomicae.
Professor
Petti, Americanus Philadelphiae familia Italica origine natus,
semper avitam patriam ejusque linguam colere optavit. Saepe
paeninsulae nostrae universitates ac musaea
visitavit ad antiquissimam anatomiae docendae rationem discendam.
Sine ulla
dubitatione, illi maxime cordi fuit intellegere quomodo magistri
Italici, cadaveribus desideratis, per cerea signa pinctasque
formas difficillimam illam doctrinam docere potuerint.
Romanis
et Florentinis et Bononiensibus mirabiliis cognitis, de nobili
illa venustate statuit se in Americis novo in scientiarum
instituto disputaturum esse.
Hodierno
autem die doctissimas in tota America septentrionali coram
collegis studiosisque facit acroases, quibus aestate jam adulta
semper iter Italicum addit ad illa tantum verbis descripta oculis
admiranda.
Ferunt
monumenta artium nostra diu perisse paucosque scientias
respectare nostras.
Nescio an
illud verum sit, sed hoc unum certum esse adfirmare cupio: cum
tanto studio ac diligentia in nobis Italis
extollendis contendi tam longe et ab omnibus orbis
terrarum partibus percipiam, scio nos vivere et majora quam ab
avis accepta perficere posse.
Scripsit Franciscus Teutonicus
|