Annus
2 0 1 4


In Auschwitz,

In Auschwitz, ubi Deus quoque tacuit

Haec verba saepe in silentio maeste clamaverunt qui ex holocausto vivi redierunt sed animo paene mortui; vivere perrexerunt hac re tantum impulsi, ut iuvenes de horrendis facinoribus quae intolerantia creavit docerent.

Diebus nuper praeteritis “Dies Memoriae” in Italia celebratus est. Summopere animos movit tristissimus cuiusdam mulieris casus, nomine Verae Vigevani Jarach.

In urbe Mediolano vivebat cum, legibus contra judaeos promulgatis, Vera (quae in imagine suprema effingitur) a schola exspulsa est; parentes constituerunt in Argentinam migrare. Avus maternus (in imagine in medio posita effictus) autem in Helvetiam confugere conatus est sed frustra: apud fines detectus et captus, in Auschwitz deportatus est, ubi paulo post vapore venefico occisus et inde in crematorio exustus est.

Mors, nondum satiata, imminebat. Videlae militari dominatione imperante, Verae filia Franca nomine et XVIII annos nata, (quam pone aspicis) quae pro libertate pugnabat, subito evanuit. Viginti annos post Vera veritatem detexit: filiam a militibus raptam, in carcerem coniectam et excruciatam, veneficis liquoribus sopitam, postremo in mare ex aeromobili deiectam esse. Militari dominatione praeterita, Vera ceteraeque matres, quibus liberi erepti erant, in Plaza de Mayo se congregaverunt nec umquam desinunt clamantes quaerere “Ubinam liberi nostri sunt?”

Multi modo nati e matribus erepti aliis parentibus traditi sunt. “Plaza de Mayo” Matres investigant ut liberi rapti detegantur et ad matres naturales redire possint.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae