Annus
2 0 1 4


17 Cum autem iste tam benedictus filius appropinquaret ad mortem, quia fratres post mortem b

SANCTVS FRANCISCVS (14)

Quondam hieme, cum sanctus Franciscus una cum fratre Leone Perusio veniret Assisium, ad Sanctam Mariam Angelorum, et frigus eum acerrime cruciaret, vocavit Leonem, qui eum aliquantum praecedebat, dicens: ‘O frater Leo, tamesi fratres Minores toto orbe terrarum dent magnum exemplum sanctitatis et bonae aedificationis, nota, ibi non esse perfectam laetitiam’. Cum aliquantum perambulasset, iterum vocavit eum, dicens: ‘O frater Leo, tametsi frater Minor illuminet cecos, curvos rectificet, daemones pellat, surdis auditum, claudis gressum mutisque restituat verbum, et – quod plus est – quatriduanum resuscitet mortuum (Mt. 11, 4), scribe, non ibi esse perfectam laetitiam’.

Rursus clamans dicebat: ‘O frater Leo, si frater Minor sciat omnium gentium linguas et omnes scientias et scripturas, ita uti sciat etiam vaticinari (1 Cor 13, 2) et revelare non solum futura sed etiam conscientias aliorum, scribe, non ibi esse perfectam laetitiam’. Adhuc illis ambulantibus, iterum clamabat: ‘O frater Leo, pecorella Dei, etiam tametsi frater Minor loquatur lingua angelica (1 Cor 13, 2), et sciat stellarum cursûs et virtutes herbarum, et ei revelentur omnes opes terrarum et cognosceret virtutes avium et piscium (3 Reg. 4, 33) et animalium et hominum et arborum et radicum et lapidum et aquarum, scribe, scribe bene et nota diligenter, non ibi esse perfectam laetitiam’. Paulo post clamavit: ‘O frater Leo, tamesi frater Minor sciat tam ornate predicare, ut convertat omnes infideles ad fidem, scribe, non ibi esse perfectam laetitiam’.

Duravit autem iste modus dicendi per duo fere miliaria. Frater autem Leo, de his omnibus vehementer admirans, dixit: ‘Pater, rogo te a parte Dei, ut mihi dicas, ubi sit perfecta laetitia’. Cui sanctus Franciscus respondit: ‹Cum veniemus ad Sanctam Mariam Angelorum ita balneati pluviβ et frigore gelati, luto quoque deturpati et fame afflicti, et ad portam loci sonabimus, et portarius veniat iratus, dicens: ‘Qui estis vos?’; et nos dicamus: ‘Sumus duo e fratribus vestris’; et ille tamen dicat: ‘Immo vero, estis duo ribaldi, qui circumitis mundum, rapientes eleemosynas pauperum!’; et non aperiat nobis, sed relinquat nos stantes in nive et aqua, in frigore et fame usque ad noctem, – tunc si nos iniurias et repulsas sine turbatione et murmuratione toleremus patienter, et cogitemus humiliter et caritative, illum ianitorem nos vere cognoscere et linguam eius contra nos excitari a Deo: o frater Leo, scribe, ibi esse perfectam laetitiam.

Si nos perseveremus in pulsando et ille portarius, tamquam contra importunos turbatus, exeat et durissime nos afficiat alapis, dicens: ‘Recedite hinc, pultrones vilissimi, et ite ad hospitale. Qui enim estis vos? Penitus hic non manducabitis!’; et si nos haec gaudenter portemus et iniurias cum amore percipiamus toto corde: o frater Leo, scribe, ibi esse perfectam laetitiam.

Si nos sic undique afflicti fame urgente, frigore affligente, nocte insuper propinquante, pulsabimus, clamabimus et fletu instabimus ut aperiatur nobis, et ille deinde stimulatus dicat: ‘Isti sunt homines procacissimi et protervi: ego pacabo eos!’; et cum exiverit cum fuste nodoso, capiens nos per caputium, ad terram super lutum et nives proiciat et ita nos verberet fuste praedicto, ut undique nos plagis impleat; si tot mala, si tot iniurias et verbera cum gaudio toleremus, cogitantes penas Christi benedicti nos tolerare debuisse: o frater Leo, scribe, ibi esse perfectam laetitiam.

Audi conclusionem, frater Leo. Inter omnia charismata Sancti Spiritus, quae amicis suis Christus concessit et concedit, maximum est vincere semetipsum et libenter propter Christum et caritatem Dei sustinere opprobria. In omnibus enim mirabilibus supra dictis nos gloriari non possumus, quia non sunt nostra, sed Dei. ‘Quid enim habes, quod non accepisti. Si autem accepisti, cur gloriaris quasi non acceperis’ (1 Cor 4, 7). Cruce tamen tribulationis et afflictionis possumus gloriari, quia illud est nostrum. Ideo sanctus Paulus ait: ‘Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi’ (Gal 6, 14)›.

Sequetur

 

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae