Lugete,
Lugete, o veneres
cupidinesque
et quantumst canum venustiorum
Excruciatur Dudù, canis qui non solum ad dominam Franciscam,
sed etiam ad amantem Silvium caudam movebat. Acerbissimo dolore
cruciatus, lacrimas effundens, quibus nulla consolatio adhiberi
potest, solus vias Matriti urbis percurrit. Haec verba
singultantia accidit ut viatori cuidam diceret. O me
miserum, o tempora praeterita, cum omnibus conciliis, etsi iis
quibus non oportebat, Francisca me in sinu tenens intererat!
Dominam meam, quae saltatrix venusta in lascivis spectaculis
fuit, cupiditas cepit Partem Silvii Berlusconi arripiendi
(idemque Silvium, evidenter). Franciscae minime intererat Silvium
saepe exquisitum atque condemnatum esse, iam duas uxores
habuisse, tres liberos ei esse, vitam libidinose vivere
(magistratui minime congruentem!). Lutetia pro missa bene est,
sollemniter et utilitari suae solum prospiciens Enricus IV
dixit (verba quae, sine dubio, dominae meae ignota non erant).
His mensibus in urbe Matrito vivo, ubi Francisca linguas
externas discere conatur. Tristis hac in urbe vitam ago, Hispanicae
linguae ignarus; cum olim, amore impulsus, feminam Hispanicam
consectatus sum, canis domina haec verba clamans deturbavit me In
Italiam revertere, perro caliente
berlusconiensis! Quid significaret perro caliente
ex Francisca quaesivi; respondit perro caliente
canem ardentem (amore pulsum?) significare. Aliquot post
diebus viam consuetam percurrens perro caliente (Anglice hot
dog) scriptum vidi illic ubi lucanicae assatae et in
panes insertae venibant. Domum reversus de perro caliente
gastronomica significatione Franciscam, Hispanicae linguae
parum peritam, docui
simulque cachinnavimus. Aegre fero
quod Francisca tristis est; in animo erat se posse Silvio nubere
(etsi quinquaginta anni intersunt inter eos!). Amorem non omnia
vincere perspexit. Partium conciliis eam saepe interesse multi
Partis berlusconianae aegre tolerabant (ita videtur); tres
liberos in Silvii hereditatem Franciscam accipere, secunda uxore
maximis impendiis repudiata? Dissentiunt (ita videtur). Spe
elapsa Silvio nubendi, Francisca domina mea, quasi in exilium
eiecta sit, tristem vitam Matriti agit. Ad studia animo
contendit, Hispanice loqui conatur et
lacrimas effundens perro
caliente dentibus arripit.
Scripsit Domenicus Caveosanus
|