Annus
2 0 1 4


Reddite filium meum!

Reddite filium meum!

Haec verba mater clamavit, in diurno quodam imaginem filii sui cum vidisset, militarem vestem induti atque in manu telum plumbivomum, etsi lusorium, gerentis.

Saepe accidit, quod antea non fiebat, ut viri et mulieres, moribus et cultu admodum diversi, matrimonio se iungant. In Italia temporibus antiquis erat in proverbio “uxores et boves vicorum tuorum” (italice “moglie e buoi dei paesi tuoi”). Tempus inexorabile fugit, mutat mores; plurimi migrant, mores patrios paulatim vel partim deserunt. Vincitne amor omnia? Dubium est quin verum sit, praesertim cum maritus cultum Muslimum colit, uxore autem catholicum cultum colente. In educandis liberis diversitas morum eminet. Maritus saepe cultum suum liberis imponit, auctoritate abusus. Amor ergo omnia non vincit.

Animos in Italia movit historia pueri Ismaili, matre Cubana et patre Bosniaco nati. In septentrionali Italiae parte vivebant. Nemo ignorat Bosniam Herzegovinam et ethnicis et religiosis causis cladium horribilium sedem fuisse. Ibi, ut omnibus constat, Tito vivente atque imperante, populi varii vi “in pace” vivebant. Mortuo Tito, singulis populis libertatem et suam rem publicam appetentibus, civilia bella exarserunt. Bella illic postea cessaverunt; saepe autem eorum animi, qui caedes aspexerant aut passi erant, non quieverunt. In Vicini Orientis regionibus Exercitus creatus est IS, qui vi inenarrabili (morte, cruciatu, imaginibus in reti mundano insertis) cultum fanaticum gentibus in dicionem redactis imponit. Sunt nonnulli qui, etsi multos annos in Europa vixerunt, tamen quasi vocati ad istum Exercitum accurrunt; se ipsos fortasse recipere sibi videntur, se ipsos moribus in Europae nationibus vigentibus quasi oppressos. Huc accedit quod quaestio Palaestina longe abest ut pace solvatur (utrimque “pacis columbae” desunt!). Innocentes enim in illa mundi parte mortem obeunt.

Maritus Bosniacus uxori dixerat se filium apud Bosniacos propinquos ducturum esse. Dixerat, in Syriam autem pervenit, ubi mortem obiit. Amico commilitoni filium commiserat, a quo petiverat ut, si mortuus esset, puerum curaret eumque disciplina bellica institueret. Mater filium, vultu et oculis tristem, in imagine edita agnovit, magistratus Italos obsecravit ut sibi filius redderetur. Omnes ad matrem eiusque obsecrationes nos coniungimus. Vincetne matris fletus belli vim?

Scripsit Domenicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae