GAUDETE!
Gaudete!
Gaudium forsitan est humanum desiderium omnibus communius.
Schiller, poeta Germanus, carmen de eo composuit quod postea
Beethoven immortale fecit cum id Nonae Symphoniae inseruit. Haec
Dominica III Adventus Gaudete vocatur, quia Dei
Filius inter homines est nasciturus. Gaudeamus igitur, quod
Deus nobis appropinquat.
Papa
Franciscus dat operam ut demonstret ab Evangelio nos constanter
ad gaudia et laetitiam vocari. Sed dolet quod sint Christiani
aliquot qui aerumnosi et querimoniis pleni sunt ita ut sine vita
videantur: vivunt in aeterna Quadragesima sine Pascha. Non omnia
vero in vita sunt gaudia, sed Christifideles etiam in tristitia
possunt ad laetitiam pervenire. Ipse Christus id confirmat iis
qui verbis suis confidunt.
Christus
enim ad Patrem caelestem reversurus discipulis ob hanc causam
contristatis dixit: Amen, amen dico vobis: quia plorabitis,
et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem
contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
Hoc gaudium simile est gaudio mulieris parturientis: Mulier
cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem
pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia
natus est homo in mundum (Io 16, 20-21).
Hodierna
societas technologiae innixa multas potuit gaudii occasiones
gignere, sed difficillimum est ei gaudium gignere
(Evangelii Gaudium, 7). Dolor et gaudium continenter alternis
vicibus inveniuntur. Gaudium a dolore seponere multi conantur,
sed frustra. Eligere igitur debemus: aut gaudium breve et caducum
quod ad perennem dolorem ducit; aut dolorem caducum qui ad
gaudium perenne perducit. Semperque autem possumus gaudium
adipisci, si Christum invenimus et una cum eo vivimus.
Compendium
excerptum ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia Hispane
exarata atque die dominico III Tempore Adventus habita convertens
scripsit
Scripsit Paulus Kangiser
|