Denuo Putin civitates occidentales vituperat
Denuo
Putin civitates occidentales vituperat
In
oratione, quam modo habuit de statu nationis, Vladimirus Putin
moderatores civitatum occidentalium vehementissime vituperavit:
sanctionibus constitutis eos contendere, ut res publica Russica
quam maximum caperet detrimentum. Controversias, quae essent sive
de Ucrainia adiuvanda sive de Chersoneso occupato, nihil esse
nisi causas simulatas; re vera eos ita egisse timentes, ne
Russia nimis potens, nimis libera fieret.
Ceterum
sanctiones, quae iis quoque, a quibus essent constitutae, haud
mediocriter nocerent, Russis incitamento fore. Se omnibus Russis
gratias agere, quod se in hoc rerum discriminevadiuvassent.
„Iis
rebus, quae in Ucrainia geruntur“, inquit, „consilia
nostra comprobantur.” Unioni Europaeae Putin obiecit, quod
unum abhinc annum, cum de Ucrainia associanda actum esset,
Russiam plane neglexissent, quia ea res nil ad Russos pertineret.
At Russorum plurimum interesse, quid in Ucrainia gereretur.
Quod
Chersonesum Russiae ascivisset, eam rem iuri gentium minime
repugnare. Chersonesum Russis semper maximi fore momenti, sive
cultu sive quod ad mentes hominum pertineret. Civitatibus Unitis
Putin vitio vertit, quod aequilibrium, quod fuisset in ratione
bellica, violassent. Quod pactionem illam neglexissent, qua
cautum esset, ne plura missilia prohibitoria collocarentur, non
solum Russiae id periculosum esse, sed ipsis Americanis, qui
nescio an imaginarentur se a nullo iam vinci posse.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|