Annus
2 0 1 4


Vigilate!

Vigilate!

“Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit. Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cuiusque operis, et ianitori praecepit ut vigilet. Vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domum veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate!" (Mc 13, 33-37).

Cum multi homines de anno iam exeunte nunc loquuntur, nos vero Christifideles annum liturgicum incipientem consideramus, ipsius primas Dominicas considerantes, scilicet Adventus, Nativitatis atque Epiphaniae, quae ad eundem scopum collineantur: Christum, Dei Filium ostendere, qui in humanam historiam voluit ingredi ut salutem nobis communicaret. Hodie primam Dominicam celebramus memorantes Domini adventum. Olim adventus celebrabatur cum imperator vel gubernator in aliquam Imperii provinciam perveniebat. Nos vero in Adventu magnum nuntium audimus: Deum voluit nobiscum esse, quod Christiani significamus nomine Emmanuel, quod proprie significat “nobiscum Deus”.

Iesus brevem parabolam audientibus proponit ut eos vocet ad vigilantiam. Nobis omnibus displicet e somno excitari et vigilantes manere. Nos enim potius ad quietem et somnum intendimus veritatum rerumque fundamentalium immemores. Adventus liturgicus est quoddam evigilatorium spiritale, quod nos monet ut consideremus Iesum postremis temporibus in gloria reversurum esse, iudicaturum de totius humanitatis historia. Nunc vero ab Adventu liturgico vocamur ut Nativitatem consideremus tamquam adventum sacramentalem, id est tamquam aetatem intermediam inter primum illum adventum in Bethlehem, et postremum, quem nescimus quando futurum sit. Nativitas ergo praeteritum tempus et futurum amplectitur.

Vigilare est somnum superare neque in soporem cadere neque in pigritiam vel acediam neque in consuetam vitae rationem. Est etiam Deum exspectare et prompti esse ut cottidie Eum accipiamus. Vigilare est quoque intellegere nos nostrae vitae totiusque humani generis finem omnino ignorare.

Nostris temporibus multi somniferis egent, quia insomnium patiuntur. In personarum moribus exstare potest somniferum, quod vocatur vitium vel habitus negativus, quodque conscientiam sopit moralem adeo ut multi ne animadvertant quidem se malum agere vel egisse. In hoc rerum statu id verbum ab Iesu pronuntiatum “Vigilate” nos unice ab acedia liberat. Consolemur nos tamen et spem habeamus quia Iesus etiam pro certo affirmavit: “Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes” (Lc 12, 37).

Compendium excerptum ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia Hispane exarata atque die dominico I  Tempore Adventus habita convertens scripsit

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae