Custodes publici puerum Afroamericanum necant
Custodes publici puerum Afroamericanum necant
In urbe Cleveland custodes publici puerum XII annorum
scilicet Afroamericanum -, qui telum lusorium secum
habuerat, glandibus deiecerunt. Telum vero simillimum
fuisse, cum nota quaedam colore flammeo, ex qua apparere rem
esse innoxiam, erasa esset. Testem quendam custodes arcessivisse;
quem dixisse hominem, quem adulescentem esse putaret, in area
lusoria alios telo minari. Duos custodes puerum monuisse, ut
manus tolleret. Deinde eos puerum, quia iussa neglexisset,
deiecisse.
Sed in actis diurnis Clevelandensibus nuntiatur testem illum,
cum custodes arcesseret, falsum telum nugasque pueriles opinatum
esse. De ea re illos custodes certiores non esse
factos. Pater infelix lacrimas retinere volo, inquit,
sed hac re vehementissime doleo. Ut puer duodecim annorum
coeptis conscius non fuit. At custodes facinori suo conscii
fuerunt. Eduardus Tomba, praefectus vicarius custodum
publicorum Clevelandensium, rem tristissimam doluit;
tamen custodes defendit, quod officium suum praestarent.
Interim videotaenia in publicum est prolata, ex qua apparet
custodes illos minime dubitavisse puerum necare.
Qua iniuria patefacta timendum est, ne tumultus in Civitatibus
Unitis continuentur...
Scripsit Volfgangus Austriacus
|