De talentis a Deo infusis
De
talentis a Deo infusis
A
Domino in viam se commissuro alter servus quinque talenta
accepit; alter duo, alterque unum tantum. Postquam de itinere
dominus revertit, primus servus alia quinque talenta dedit ei;
secundus, alia duo; qui unum talentum acceperat non ex eo
lucratus erat, et id absconderat et domino redeunti restituit
dicens: “Domine, scio quia homo durus es, metis ubi non
seminasti, et congregas ubi non sparsisti: et timens abii, et
abscondi talentum tuum in terra: ecce habes, quod tuum est”
(Mt 24, 24-25). Dominus praemio affecit eos qui talenta
multiplicaverant; servum autem, qui talentum absconderat, ut
malum et pigrum obiurgavit, forasque eiecit; ab eo praeterea
talentum abstulit, quod ei qui quinque lucratus erat dedit
(cf Mt 24, 14-30).
Hac
notissima parabola Iesus nos admonet ut continenter lucrum ex
nostris talentis faciamus donec Dominus nos vocet ut eorum
rationem reddamus Agitur profecto de bonis spiritualibus vel
charitate et iustitia nec omittenda sunt alia bona pro
pauperibus, pro amicis, quae sunt nobis per vitam colenda.
Omnes
a Deo talenta quidem accepimus, hic pauca ille plura, et omnes
iussi sumus utilitatem ex iis percipere. Non debemus igitur
compressis manibus sedere, neque nos purgare quod unum tantum
talentum sit nobis datum. Haec omnia ad postremum humanitatis
iudicium spectant cum iis, qui recte et bene talentis usi sint,
Dominus plura bona donet: “Euge serve bone, et fidelis, quia
super pauca fuisti fidelis; super multa te constituam, intra in
gaudium domini tui”.
Exeunte
anno liturgico (civili quoque) Ecclesia nos monet ut de morte
aliquantum meditemur: quid lucri ex talentis naturalibus et
supranaturalibus in nostra vita fecimus? Proximum vere amavimus?
Veritatem et Iustitiam exercuimus? Christo portas aperuimus?
Ii
etiam qui in talentorum parabola omittuntur, ut sunt praepediti
(mente capti aut membris invalidi), profecto possunt bonos
fructus producere. Omnes igitur ad propria talenta colenda sumus
convocati. Nemo vitam nobis reliquam praevidet, et nemo vellet
apud Iudicem, Christum, manibus vacuis se praebere, sed contra
unusquisque vivit et vult ut possit audire verba quae fideli
servo dixit: “Euge serve bone, et fidelis, quia super pauca
fuisti fidelis; super multa te constituam, intra in gaudium
domini tui”.
Compendium
excerptum ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia Hispane
exarata atque die dominico XXXIII per annum habita
Scripsit Paulus Kangiser
|