Annus
2 0 1 4


Cor hominis,

Cor hominis, templum Dei

Primum Christianorum templum, consecratum postquam persecutiones cessarunt ope Constantini, qui baptismum susceperat, fuit Basilica Salvatoris. Haec imperatoris iussu exstructa est; a saeculo autem XII Basilica Sancti Ioannis appellatur, quia exinde monachi Sancti Ioannis Baptistae et Sancti Ioannis Evangelistae hoc templum servare coeperunt. In illo cathedra est Summi Pontificis, prout episcopi Romani, qui ceteris totius mundi episcopis in charitate praesidet. In hoc quoque templo, nunc Basilica Sancti Ioannis Lateranensis nuncupato, quinque concilia oecumenica congregata sunt.

In evangelio legimus Christum mercatorum boves et oves et columbas de templo flagello expulisse et nummulariorum mensas subvertisse, quia templum Dei, ubi solum ad Deum preces mittendae sunt, mercatus ab Iudaeis factum erat (cf Io 2, 13-22). Exinde Iesu Christi iudicium et damnatio in crucem subito orta sunt. Interrogatus autem qua auctoritate ita fecisset, Iesus repondit: “Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud”. Et non de templo lapideo loquebatur, sed de corpore suo, quod intra tres dies resurrecturum erat. Iesus templum appellat domum Patris sui, memor quod dixerat Isaias: “Domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis” (Is 56, 7). Quapropter communitatem nostram ecclesialem omnibus refugium oportet praebere, unde nemo sit sepositus, ubi infirmorum aerumnas et dolores exaudiamus. Christianismus aperit vias ad Regnum Dei, quibus mundus humanior et fraternior sit, atque ita salutem sempiternam acquirere possimus.

Sed etiam templum Dei est cor hominis. Paulus etenim scribit ad Corinthios: “Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?" (I Cor 3, 16). Praeterea Deus est ubi sunt duo vel tres congregati in nomine Iesu (cf Mt 18, 20). Talis est familia a Concilio Vaticano II “ecclesia domestica” appellata (Lumen Gentiun 11); ibi enim coniuges Christiani, virtute sacramenti matrimonii, in nomine Dei cohabitant.

Ergo quaerendum est cur, si unusquisque in corde suo vel in propria familia Deum adorare potest, obligatorium sit missam dominicalem adire? Respondendum est Iesum non nobis salutem afferre separatim; sed populum sive communitatem institutum esse, quae una cum eo in communione vitam degat. Ut familiis domus, sic templum pro Dei familia. Dolemus igitur quod non omnes catholici missam dominicalem rite et communiter servent.

Compendium excerptum ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia Hispane exarata et in festivitate Dedicationis Basilicae Sancti Ioannis Lateranensis habita convertens

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae