Quomodo Ali Chamenei rem publicam Israelianam tollere velit Ali Chamenei,
Quomodo Ali Chamenei ...
rem publicam Israëlianam
tollere velit
Ali Chamenei, summus clericus Iranianus, in pagina quadam
interretiali consilium proposuit, quomodo res publica Israëliana
tolli posset.
Quod Israëles commodis utilitatique suae non servirent nisi
vi armisque, non fieri posse, quin regimen eorum, quod “arte
factum” esset, tolleretur. Ad ea proposita consequenda se
communitati internationali viam quandam utilem et rationalem
commendavisse: se scilicet non cogitare de caede Iudaeorum, qui
hanc regionem colerent; immo sancte et integre agi
posse, si omnes, qui in Palaestina nati essent, suffragia
ferrent, sive Christiani essent seu Mahumetani aut Iudaei. Deinde
magistratus creati constituerent, utrum Iudaei, quibus persuasum
fuisset, ut in Palaestinam emigrarent, ibi
manerent an in patrias suas remitterentur.
Chameini dixit se persuasum
habere „usurpatores Zionisticos“
haec proposita minime probaturos esse. Quae tamen a
communitate internationali probatum iri, quia aequa
essent ac rationalis.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|