Lex Christianorum praestantissima
Lex Christianorum praestantissima
Unus ex legis doctoribus Iesum rogavit quod esset mandatum
maximum in Lege. Iesus respondit: “Diliges Dominum Deum tuum
ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua: hoc
est maximum, et primum mandatum. Secundum autem simile est huic:
Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis
universa Lex pendet et Prophetae” (cf Mt 22, 34-40). Gratias
quidem agendae sunt illi doctori, qui ansam dedit Iesu ut de
amore in Deum et in proximum loqueretur. Apud Iudaeos plurima
erant praecepta: admodum 365 prohibitiva et 248 affirmativa:
primum “non…”, tum “debes…” A
rabbinis autem disputabatur de praestantissimo Legis praecepto.
Quidam putabant sabbatum observare ut diem quieti dicatum. Iesus
aperte respondit: Amorem Dei et Amorem proximi. Amor enim est in
vita totum.
Amor
non est solum animi motus et commotio neque diuturnae preces.
Amor atque amoris causa est Dominum agnoscere ut vitae nostrae
fontem et voluntati eius adhaerere et Patrem omnium vocare. Non
possumus vero seponere Dei amorem ab eius filiis et filiabus,
praesertim si angorem patiuntur. Id est maxime Christiani:
alterum amare eiusque bonum quaerere tamquam si nobis ipsis
quaeramus. Iesus dixit: “Omnia ergo, quaecumque vultis ut
faciant vobis homines, et vos facite illis. Haec est enim Lex, et
Prophetae” (Mt 7,12). Haec omnia nostris diebus maximi
momenti sunt. Dishumanizatio enim per terrarum orbem ita panditur
ut Iohannes Onimus, scriptor francogallicus, abhinc nonnullis
annis affirmaverit: “Christianismus adhuc in suis initiis
est; vix duo milia annorum pro eo laboravimus; massae vero
crassitudo talis est ut multa saecula ventura sint antequam ob
charitatem fermentetur. Mundus eget testibus vivis ut massae
hodiernae et futurae credant in Amorem, qui unica spes humanitati
est.
Cum
de amore in proximum agitur, statim in mentem veniunt charitatis
operae ut pauperi cibus et vestis vel aegro et incarcerato
solatium et visitatio. Haec vero non sunt amor, sed amoris
effectus. Prius igitur quam benefacere opus est benevolentia:
ceterorum bona ex animo desiderare. Apostolus Paulus inter alia
nobis haec dixit: “Dilectio sine simulatione… Charitate
fraternitatis invicem diligentes: Honore invicem praevenientes…
Necessitatibus sanctorum - id est fratrum - communicantes”
(cf Rom 12, 9-13)”.
Compendium
excerptum ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia Hispane
exarata atque die dominico XXX per annum habita
Scripsit Paulus Kangiser
|