Sinite parvulos venire ad me
Sinite parvulos
venire ad me
Haec verba Dominus ad Apostolos conversus
clamavit, qui amovere conabantur parvulos qui tumultuose Dominum
ad contingendum appropinquabant; significabat Dominus puerulos
puros animis esse, solum illis similes in regnum coelorum
intraturos esse.
“Quisque non receperit regnum Dei
velut parvulus, non intrabit in illud.”
De quodam episcopo paedophilo nuntius in coelum ascendit,
Dominum vehementer commovit; diurnus caelestis in terram hanc
narrationem detulit.
Dominus Petre
carissime, graves nuntii ab Urbe mihi pervenerunt, quae tibi
nobisque carissima est. Archiepiscopus quidam, nomine Josephus
Wesolowskius, qui nuntius in Republica Dominicana fuit,
paedophilias reus et imaginum pornographicarum custos, a Vaticano
ad fugiendum paratus, Francisci Papae iussu comprehensus et in
vincula coniectus est. Sex
aut septem annos in custodia erit.
Petrus Francisci severitatem
probo, Domine. Bene, immo optime fecit! “Cum opus est, opus
est”, Romae dicere solent.
Dominus Si
vera dicam, cum in Terra vixi, coram parvulis ad me venientibus,
vobis Apostolis nuntiavi “Sinite parvulos venire ad me”.
Petrus “Sinite parvulos
venire ad me” Iste corruptus ac perditus homo mihi videtur
verba tua ad usum depravationis suae traxisse.
Dominus Optime dixisti, Petre.
Pravus iste Archiepiscopus huc veniet ad … “redde
rationem”!
Scripsit Domenicus Caveosanus
|