Annus
2 0 1 4


Eschatologia Christiana

Eschatologia Christiana

Eschatologia agit de iis rebus quae post mundi finem evenient. Legimus apud Isaiam mortem deletum iri Dominumque lacrimas ab omnibis populi sui oribus esse abstersurum (cf Is 25, 8). Non erit fletus nec dolor; immo: vita similis erit ac magnifica cena exquisitis dapibus plena.

Iesus parabolam discipulis narravit de eschatologia: rex, qui filii sui nuptias celebrabat, servos misit qui temperi convocatis nuntiarent cenam esse paratam. Sed convocati adire noluerunt. Tunc rex misit suos servos ut convocarent omnes, quos in viis et plateis invenirent. Primi convocati sunt Iudaei qui Mesiam reppulerunt, secundi sumus omnes qui verbum Dei exaudivimus.

Cum et prophetae et ipse Christus describere volunt Regnum Dei, imaginibus et parabolis utuntur. In cena illa, quam rex convocaverat, unus ex convocatis sine veste nuptiali aderat; tum rex ex eo quaesivit : “Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem?”. At ille obmutuit. Tunc dixit rex ministris: “Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (cf Mt 22, 12-14)”.

Ille qui sine veste nuptiali erat, repraesentat illum qui Cenae Eucharisticae adest sine gratia sanctificanti ac sine operibus iustitiae quae fidem comitari debent. Matthaeus alio loco haec verba Christi affert: “Dico enim vobis, quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum, et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum” (Mt 5, 20). Sanctus Paulus nos hortatur: “Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia, et sanctitate veritatis” (Ef 4, 24).

Primum omnium, die dominica ad missam adeamus, quae est Domini Cena vel Convivium, causis fictis omissis ne ipsi adeamus. Utque sacrum Christi Corpus reverenter in sancta communione recipiamus, memoremus nos indutos esse debere “veste nuptiali”, id est instructos gratia Dei sive amicitia cum Deo.

Compendium excerptum ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia Hispane exarata atque die dominico XXVIII per annum habita convertens

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae