Annus
2 0 1 4


IUDAEI,

Iudaei, conductores malevoli?

Homo quidam in agro suo vineam plantavit et agricolis locavit, qui reditum suo tempore non tradiderunt. Tunc misit alios servos qui reditum poscerent; at agricolae unum ceciderunt, alium occiderunt, alium lapidaverunt. Postremo dominus misit filium suum, sperans ut eum vererentur; agricolae autem et ipsum necaverunt eo consilio ut herede mortuo, vineam et hereditatem possiderent. Porro dominus aliis agricolis, qui reditum opportune darent, vineam locabit. Sacerdotes et pharisaei intellexerunt hanc parabolam in ipsos Iesum narravisse (cfr Mt 21, 33-46).

Parabola de perfidis vinitoribus monstrat “repulsam Israëlis” a Deo factam. Sed haec repulsa non fuit perennis, nam Deus amare perrexit populum suum. Praeterea hac repulsa factum est ut pagani in Regnum Dei vocarentur (cfr Rom 11, 11-12). Nos autem Christiani idem ac Iudaei Deum adoramus, qui est Deus Abrahami et Isaaci et Iacobi. Deus amorem suum non revocat, sed sperat ut populus suus Iesum ut Messiam agnoscat et salvetur.

Nos Christiani novus populus a Deo electus sumus. Quomodo igitur cum Iudaeis oportet nos tractare? Nec superbe nec omnino tute [“qui se existimat stare, videat ne cadat”] (1 Cor 10, 12),

Nobis non licet Iudaeos contemnere: cum illis enim pactus est Deus, eisdem legem tradidit; eorum est obsequium et promissa; eisque patriarchas misit; a Iudaeis denique Christus descendit prout homo. Christianorum est desiderare Iudaeos Salvatorem olim esse agnituros et verba vitare quae contumeliosa in eos fiunt. Iudaei non colunt alteram religionem, sed nostra ab ipsis procedit.

Dolendum quidem est quod nostris temporibus, praesertim in Europa, Christus a cordibus et mentibus expulsus est. Et nos omnes sequimur eum faventes Iustitiam a societate exclusis, dolentibus misericordiam, veniam omnibus? Deus vero non potest gloriari in Christianismo sterili, saepe mendoso, parum fideli. Nonne Christum interdum expulimus de vita nostra? Curemus igitur ut veri et cohaerentes discipuli Christi simus.

Compendium excerptum ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia hispane exarata atque die dominico XXVII per annum habita

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae