HONGKONGUS IN SUMMO DISCRIMINE?
Hongkongus in summo discrimine?
Quamvis in Latinitatem Insulam Hong Kong per vim inducere
debuimus, tamen de eadem aliqua scribendum est cum magnus motus
popularis nunc actus sit; Insula Hongkongensis porro
appellanda est donec nomen eo Latinius inveniatur.
Anno
1842 Sinenses Anglicis, qui mercaturas ibi et fabricabant et
vendebant et exportabant, hanc Insulam in sesquisaeculum dederunt
ex foedere, ex quo Insulam Sinensibus esse sua vice reddendam in
annum 1977 pactum est. Hongkongenses igitur magnas negotiationes
et fabricas habuerunt necnon modum vivendi valde accommodatum
adeo ut pecuniis et lautitiis reliquos Sinenses superarent; hi
enim sub Maotsedungi regimine communistico in paupertate vitam
multos annos degerunt.
Ab
anno 1977 ut dictum est Insulam Sinenses denuo potiti sunt;
praeterea, Dengtsiaopingo Praeside, ahbinc fere viginti annos,
Sinenses omnes libertate oeconomica frui coeperunt, nulla tamen
libertate politica, nam factio communistica totam gubernandi
potestatem retinuit.
Plerumque
verum accidit ut qui libertate oeconomica fruuantur, libertatem
quoque politicam postulent. Id demum Hongcongenses a
gubernatoribus Sinensibus poscunt: ut Gubernator suus a civibus
sit suffragiis electus, quod periculosum communistis videtur, cum
libertatem politicam non solum Hongkongenses sed etiam reliqui
aut multi Sinenses postulare possint.
Attamen,
ne motus popularis oriretur, comitia in anno 2017 indicta sunt
sub ea condicione, ut postulantes sive candidati a gubernatione
centrali communistica nominarentur. Hongkongenses opinantur
candidatos non oportere a communistis nominari et inde magnus
motus popularis ortus est, nam cives vias et plateas invaserunt
et tumulti a custodibus publicis ubique sunt reffrenati. Si isti
Hongkongenses, qui iam ex libertate oeconomica amplos proventus
acceperunt, libertatem politicam nunc poscere intendunt, tunc
multi Sinenses, qui libero mercatu iam ditescunt, mox democratice
se vellent gubernari.
Inde
grave discrimen Sinensibus exspectandum est: utrum factio
communistica potestatem publicam cum civibus partitura sit, an
libertatem oeconomicam abrogatura, ne imperium centrale amittat.
Scripsit Paulus Kangiser
|