Lavrov in civitates occidentales invehitur ...
Lavrov in civitates occidentales invehitur ...
Sergius
Lavrov, minister Russus rerum externarum, Novi Eboraci in
oratione ad Nationes Unitas habita civitates occidentales
acerrime vituperavit: Americanos Europaeosque se ipsos decipere,
cum simularent se democratiam tueri velle. Eos ex consuetudine
esse paratissimos ad vim militarem adhibendam, cum Russi a vi
armisque abhorrerent. Arrogantiam Americanorum Europaeorumque
Ucrainianis detrimento fuisse, cum coniuratoribus ab illis fautum
esset. Illos, in quorum potestate Ucrainia nunc esset, vim
adhibuisse contra eos, qui nihil in animo habuissent nisi ut
cultum sermonemque suum defenderent. Americanos Europaeosque,
cum id agere vellent, ut quam maximam orbis partem in custodiam
suam redigerent, constituta Nationum Unitarum et pacta
Helsinkiana neglegere.
Sanctiones,
quas Europaei Americanique in terram suam statuissent, quia
nemini usui essent, omni ratione carere; cui rei documento esse
sanctiones, quibus Americani Cubanos iam diu coercerent. Quod
Americani quam plurimos populos imperio regere vellent, saeculo
vicesimo primo a consuetudine rerum publicarum abhorrere.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|