Cur meretrices et publicani praevenient in Regnum Dei?
Cur
meretrices et publicani praevenient in Regnum Dei?
Loquitur
Iesus: "Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos
filios. Et accedens ad primum dixit: 'Fili, vade hodie, operare
in vinea'. Ille autem respondens ait: 'Nolo'; postea autem
paenitentia motus abiit. Accedens autem ad alterum dixit
similiter. At ille respondens ait: 'Eo, domine'; et non ivit.
Quis ex duobus fecit voluntatem patris?" Dicunt:
"Primus". Dicit illis Iesus: "Amen dico vobis:
Publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei. Venit enim
ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei; publicani
autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes nec
paenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei” (Mt 21,
28-32).
Israelis
praepositi et optimates repraesentantur per filium qui tantum
verbis oboedivit, sed non facto; filius autem qui primo noluit
sed postea ivit laboratum in vinea, peccatores paenitentes
repraesentat, qui denique Iesum secuti sunt. Non semel, sed ter
Iesus pharisaeorum hypocrisim vituperat, ut hodie audivimus atque
duobus proximis Dominicis diebus audiemus.
Israëlitarum
praepositis et optimatibus minime quidem placuit Iesu verba
audivisse, nam cum publicis peccatoribus conferebantur: “Publicani
et meretrices praecedent vos in regnum Dei”.
At
Iesus non solum pharisaeis suo tempore loquebatur, etiam ad nos
loquitur hodie. Facile nobis est dicere “Amen”, et
postea a Christianorum moribus discedere. Horum verborum oportet
nos memores simus: “Non omnis, qui dicit mihi: ‘Domine,
Domine’, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit
voluntatem Patris mei, qui in caelis est” (Mt 7, 21).
Equidem
neque filius qui dixit “non”, neque meretrices neque
feneratores neque pharisaei imitandi sunt nobis. Imitemur virtutem
eorum qui in fidem et paenitentiam pervenerunt. Ceteri fortasse
nos praecedent in Regnum Dei, non quod meretrices aut feneratores
aut pharisaei fuerint, sed quod vitam in melius et secundum
Christum mutarunt, velut latro bonus, qui in cruce peccata sua
agnovit.
Compendium
excerptum ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia hispane
exarata atque die dominico XXVI per annum habita
Scripsit Paulus Kangiser
|