Dialogus imaginarius
Dialogus imaginarius
(quem Victorius Ciarrocchi die 19 Sept. scripsit et misit 'Gregi Latine loquentium', cuius ipse particeps est)
«Dialogus
imaginarius» est huiusce epistulae titulus quoniam inter varios
nuntios, qui cottidie vulgantur, mihi gratissimus
fuit ille televisificus nuperrime dicens: 'in Caledonia seu
Scotia vicerunt fautores unitatis cum regno Britannico
servandae'. Quare, si quis ex me quaereret: "Cur
gaudes, Victori, de isto suffragiorum exitu in Scotia
habito? Nonne intellegis etiam Scotis esse ius, ut suis ipsorum
legibus vivant?".
Responderem ferme
sic: "Maiora emolumenta, vir bone, eae gentes
plerumque adipiscuntur, quae
unitae maneant. Nonne Scoti et Angli et alii insulae
illius populi multis unitatis vinculis
coniunguntur tamque gravioribus, ut
nulla causa rationalis ad eosdem populos dividendos
vere exstet? Una igitur eademque Civitas iuvat eos
homines, quibus multa communia sint".
At
ille contradictor imaginarius: "Meâ maxime refert ut
unicuique genti, coetui, familiae amplissima libertas tribuatur.
Quapropter nollem, si ex. gr. Aberdonianus (Aberdonia est
Scotica urbs) essem civis, a legibus gubernari in
Londiniensi Parliamento latis".
Cui
ego: "Ratione pragmatica omnino carere videris,
quia utilitates particulares (veluti forsan essent
civibus Aberdonianis Scoticae leges) numquam generalibus
commodis anteponendae sunt. Accedit quod ista
voluntas suam ipsorum 'identitatem', ut aiunt, adfirmandi,
nihil aliud est -consulto aut invite-
nisi cupiditas dividendi ac delendi omnia, quae
fundamento sat communi historico innituntur. Atque
haec libido haud minima causa est praesentis
Europaeorum fragilitatis. His in opinionibus, quas ceterum
alias aperueram, firmus maneo ac manebo".
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|