Untitled
Me moriturum aspicite,
internautae!
Noli morari! Festina!
In Russia, ubi complures sibi mortem
consciscunt, evenit quod narrabitur, admodum incredibile!.
Operarius quidam, Skype usus,
praenuntiavit se mox sibimet mortem consciturum esse; internautas
praeterea hortatus est ut eventum (horrendum eventum!) in retibus
aspicerent.
Russicus diurnus Komsomolskaya Pravda
hunc nuntium edidit, de quodam Serghiei Kirillov, XXVI
annos nato, qui, priusquam corpus suum suspendio traderet, vodkam
cum bibisset, haec fere dixit Filius mihi est, mulier me
deseruit, incertae propinquitates, quid vivam? Duas horas
operarius cum internautis chattavit, qui eum monuerunt ut
quam primum propositum servaret et quam optimo modo
(incredibile!) mortis imagines omnibus internautis praeberet.
Numerus internautarum tristes imagines aspicientium magis
magisque auxit. Unus tantum, a ceteris reprehensus, operario
suadere conatus est ut propositum deponeret. Nemo autem ordinis
custodes de tragica re futura docuit, ut accurrerent ac triste
eventum impedirent. Aliorum mors atque dolores non sunt; immo
digni qui aspiciantur quasi spectaculum sint.
His temporibus mors spectaculum fit, sicuti
temporibus antiquis, cum in arenis gladiatores sanguinem et suam
mortem spectatoribus excitatis praebebant. Interretia videntur
rerum verarum perceptionem vitiavisse. In interretibus sum, ergo
sum, qui (aut quod) in interretibus non est, non est. Interretia
aliquando nonnullos mente molli ad facinora impellunt. Interretia
istis significant aeternitatem, cupiditatem sui vultum aut
historiam omnibus praebendi, cupiditatem iniuriam aliis faciendi,
universalitate propagatam.
Qui autem in nosocomio aegrotos morbis
dolorosis affectos aspexit, qui homini animam efflanti adfuit,
vix haec audit. Corporis atque animi dolores obsequium, pudorem
potius quam ostentationem et spectaculum postulant. Interretia
malum non sunt, quin etiam de rebus variis docent, solitudines
mitigant, homines longinquos et in variis nationibus viventes
coniungunt. Qui malo aut pessimo modo interretibus utuntur, hi
sibi aliisque nocent.
Scripsit Domenicus Caveosanus
|