De Sanctae Crucis Exaltatione
De Sanctae Crucis Exaltatione
Anno
335°, die 13 mensis Septembris, super collem Golgotha,
inaugurata est ecclesia Sanctae Cruci dicata, quae extructa
fuerat imperatoris Constantini iussu, instante matre eius, sancta
Helena. Cum vero reliquiae Crucis in alto loco exponerentur, hoc
festum Crucis Exaltaltio nominatur.
Nostris
autem temporibus celebratio praecipue considerat Crucis
Mysterium, ex quo amor Dei in genus humanum comperitur. Filius
vero se dedidit crudelissimae morti ut voluntas divina hominum
servandorum ostenderetur (cf Io 3, 13-17). In arbore ob Adamum, a
diabolo deceptum, humanitas damnata est; in hac altera arbore,
i.e. in Cruce, ob Christi sacrificium salus invenitur. “Sic
enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis
qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam”.
Crux
erat infandum supplicium antiquitus usitatum in rebelles. Apud
Herodotum (484-425 a.C.) legitur in Babilonia anno 529 a.C.
rebellium tria milia cruci affixa sunt. Persarum consuetudinem,
qui cruci hostes saepe damnabant, Alexander Magnus secutus est,
et sic, verbi gratia, cum urbem Tyrum cepisset, civium duo milia
cruci suffixit. Ptolomaei quoque in Aegypto tali necandi modo
utebantur, necnon Carthaginienses a quibus Romani, ut Cicero
testatur, sub Tarquinii Superbi regno, eandem poenam receperunt.
Illi pessimos servos tam saepe in cruce tollebant, ut crederetur
crux esse supplicium Romanum. In Palaestina, Romanis
imperantibus, communis mors crux erat. Imperator Constantinus
tale supplicium anno 314 vel 315 abrogavit, matre sancta
Helena postulante.
Iesu
crucifixio in evangeliis non minutatim sed summatim describitur,
nam prisci Christiani, qui suis oculis viderant crucifixorum
corpora sanguinolenta atque audiverant eos mortem implorare,
noluerunt, pro Christi dignitate, talem cruciatum singillatim
exponere.
In
historia Christiana crux et Christus cruci affixus dupliciter
repraesentantur: primis temporibus, in operibus musivis,
aspicitur Christus maiestaticus et gloriae plenus, cum hoc
titulo: salus mundi. Hodierno autem tempore nihil de
crudeli supplicio crucis omittitur. Ambae formae sunt
considerandae: et gloria et dolor quae Christus expertus est. Cum
dolorem acutum patimur meditari nos oportet de Christi supplicio.
Nam vere crucem nunc non portamus, sed ipsa nos ad Iesum elevat
animumque nobis addit.
Compendium
excerptum ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia hispane
exarata atque in festo Sanctae Crucis habita
Scripsit Paulus Kangiser
|