Comitiorum lex in Hispania reformanda
Comitiorum lex in Hispania reformanda
Quod oestrum Marianum Rajoy praesidem
possidet cupientem fervide et cito sancire novam legem de
suffragio ferendo in Hispania? Nunc demum, minus quam novem
menses ante comitia municipiis eligendis.
Lex vigens computo DHondt nuncupato
utitur. Hic computus, etsi optimus fortibus praesidentiis
formandis, iam satis detrimenti minoribus factionibus in comitiis
affert: in quaque circumscriptione, Hispaniae provinciis, omnia
suffragia sub ternis centesimis partibus (3%) reduncenda non sunt
ad summam obtinendi unius sedilis in Senatu vel Conventu Rei
Publicae. Ea de causa illa suffragia perditum eunt. Ergo parvae
factiones pauciores sediles obtinent quam quos aliae duae maximae
factiones. Hae factiones sunt Popularis, qui maiori numero
sedilium Conventus potitus est nationemque administrat nunc Rajoy
praeside, et Socialista, Populari administranti dissidens.
His rebus ac temporibus, Factio Popularis
(dexterae partes) huius legis reformationem postulat. Non, heus!,
ut vigentem legem illis mendis purget, sed ut altiorem defectum
reddat. Etenim novas res moliens Rajoy comitantibus suis censet
ut syndici municipiorum abhinc eligantur maiori quantitate
suffragiorum obtento ab una factione, quamquam ea quantitas solum
quadragesima pars centesimae (40%) omnium suffragiorum est. Hoc
modo aliae factiones prohibentur ne conveniantur ut syndicum
consensu creent, sicut in tota Europa fit. Sine labore
animadvertitur introduci oblique quidam deus ex machina generis
the winner takes all Statuum Foederatorum:
illius nationis candidati praesidentiae omnes unius Status
sediles Conventui uel Senatui assequuntur cum maiorem numerum
eorum in hoc Statu obtinent.
Factio Popularis liquido alias factiones
minores timet, maxime uiridem Podemos,
Possumus Hispanice appellatum (ex collegio opificum mexicarum in
Statibus Foederatis pro sua iura pugnantium, anno 1972, quibus
lemma "Possibile est", Sν se puede,
postea transtulit anglicae linguae Obama et sumpsit in sua
candidatoria petitione, Yes, we can). Factio
Popularis formidat ut sinistrae partes consentiant contra se, cum
iam eae - discrimine oeconomico nondum soluto, licet tantummodo
atra austeritate averruncato - adoptent quodam modo
sententias popularis motus 15 M, qui Idibus Martii anni 2011
Madriti et in aliis magnis oppidis nationis congressus ac iratus
contra politicos erat.
Plures iuris periti omnino auctoritatem
negant huic reformationi legis uigentis, et Chartam Magnam anni
1978 neglegere asseuerant.
Scripsit Daniel Aries
|