Si quis vult post me venire.
Si quis vult post me venire...
Iesum, Hierosolyma iturum ut patiatur et moriatur, Petrus
increpavit: Absit a te, Domine; non erit tibi hoc. At
Iesus Petro: Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia
non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum! (cf Mt 16,
22-23). Nunc vero a Iesu Petrus non laudatur ut petra vel
Ecclesiae fundamentum, sed vituperatur quia Dei mentem et
consilia non sequitur. Praeterea omnibus, qui discipuli sui esse
cupiunt, dixit Iesus oportere semetipsos abnegare atque crucem
tollere eumque sequi (cf Mt 16, 24-27).
Sicut Petro, nobis etiam difficile est sacrificium pati.
Interdum hoc unum putamus nobis quaerendum esse: felicitatem a
fama, pecunia, honore, gloria mundana manantem. Ex Fide autem
comperitur unam esse potestatem quae valet ad peccatum et mortem
vincenda: ita amare ut vitam etiam pro reliquis prompti simus
dare. Si malum volumus superare, una est via: sacrificium.
Sicut
Petrus, nos quoque interdum tamquam homines excogitamus et non
sicut Deus. Humana desideria postulant proventus materiales atque
prosperitatem ita ut reliquos superemus multosque in nostro
dominio habeamus. At aliter Deus postulat.
Duae enim viae hominibus aperiuntur: vitam
salvam facere, quamvis in hoc mundo deperdita sit; aut vitam
perdere, quamvis in hoc mundo salva putetur.
Compendium excerptum ex Patris Iosephi I.
Del Col SDB homilia hispane exarata atque die dominico XXII per
annum habita
Scripsit Paulus Kangiser
|